# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 112

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/112

Sic & Dalechampius atque Lobellius nullo facultatis facto periculo, quia planta hęc similis erat Asclepiadi, nisi quòd succum luteum, & flores haberet fuscos, Asclepiadem esse scripserunt. Cur potiùs cùm similis sit etiam facie Apocynis alijs, & forsan eadem cum Apocyno non repentem, floribus tantùm, colore dinersis habeantque luteum succum, non Aponcynum est denominanda? Infoelix quidem est hominum natura, alienis erroribus suppos, quibus vitam cum morten commutari accidit. Huius quidem forma haec est. Radicenititur fibrosa Aiclepiadi non dissimili, uiticulis flexilibus, laeuibus, longis, quaelibet fulcras aut alia ipsi propinqua scandit non minus quàm alterum Apocynum, quatuor cubita uel magis longitudine aequans extenditur, folia ha bet hederacea, mollia, uiridia, laeuia Asclepradi similia nonnihil in summo acuminata: flores Apocyno repenti, uulgari similes, sed colore pullo, parum in purpureum uergente, quamobrem nigrum florem habere dicitur. Siliquas, & semina papposa uti aliud uulgare apocynum compressa & nigra Augusto mense perficit. Succo turget luteo, ingrato uti tota planta. Hanc nasci in collibus Monspelliensis agri Frontignanae uicinis, tradit Lobellius, sub nigrae Asclepiadis nomine, quod an rectè impositum sit iam demonstraui. Hanc uires Dioscorides has habere tradit. Huius solia cum adipe subacta, in panes efformata, & obiecta, occidunt canes, lupos, vulpes, pantheras. Statim enim coxendices ipsorum resoluunt. In Plinio uerò legitur. Sic & pleureticos, & omnes lateris dolores, Apocyni semen ex aqua. Frutex &c. Canes & omnes quadrupedes necat in cibo datum. Ex his videtur, homini salutare, quadrupedibus uenenum esse, Galenus uerò contradicere uidetur, ait enim. Apocynum, aut Cynocrambe. Vocant autem quidam eam Cynomorum, quandoquidem canes celerrimè interimit, sicut Lycoctonum Lupos. Est autem hominibus nenenum; herba multùm grauiter olens: proinde. omnino calida est non instrenuè, non tamen proportione desiccat. Itaque illita admodum digerentis est facultatis. Aliqui non abs re Plinium interpretantur, ut Apocyni semen ex aqua, intelligatur impositum, non intrò sumptum nam digerendi cùm habeat facultatem, poterit lateris dolores sanare, & si omnes dicat: sed certè intrò sumptum Plinius intelligere uidetur, cùm ad superiorum similitudinem dicat, Sic &, &c. Hoc tamen periclitatoribus est relinquendum.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
