# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 113

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/113

Obseruandum dessique est, quod Emblematum scriptor, & Auctor Plantarum illum sequutus tradiderunm non quidem meo iudicio rectè: legunt enim extum Dioscoridis hoc modo. Huius folia cum farina in panes coacta. Graeceuerò ταύτης τα ρύλλα συν τέατι ἀρτοποιυθέντα. Plantarum uero Auctor corrigit etiam sequutus latinam interpretationem superiorem, & pro σέατι, σταιτὶ legendum statuit; quibus respondenndum est, textuum peruersores & malos interpretes esse. Textum verò Dioscoridis semper & multos quos habeo uarijs locis editos, habere σαν στέα τι, adipe scilicet, σέαρ, τέασος, Adeps interpretatur: non autem σαιτί, ab σαὶς σταιτος, quod farinam significat, aqua subactam. Item canes folia Apocyni graueolentia farina mixta non tam facilè nisi fame pereant, edere uelle est censendum; Adipe uerò allecti facilè etsi cibum non appetant, folia ipso commixa decepti à pinguedine comedent: non enim nec larina, nec adeps interimunt, quae aliàs alunt canes, sed folia Apocyni: quae vt canis auidè ac multa deuoret, aliqua re cani grata, & sic adipe commiscendâ, & in globulos placentasque panis modo conformanda sunt. Haec recta mea sententia videntur? Phu Dioscoridis. ON potuit Dioscorides, proprioribus notis omnibus, atque priuatim, à radice ad flores usque, plantam Phu describere: atqe si in omnibus IDeo optimo maximo placuisset) aliarum plantarum descriptionibus sita accuratg llarum historiam tradidisset, profectò nec planta foret ulla, quae mobis nota non fuisset.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
