# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 115.5

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 115.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/115.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/115.5

Habet quidem haec folia, ut etiam Dioscoridis delineationi respondeat historia, Hipposelino, sed positu Elaphobosco similia, plura tamen utrinque pinnatim, ex opposito longo petiolo haerentia, ut in Sio aquatico, per ambitum magis laciniosa, sed aliquando paucis, uel nullis incisuris diuisa, humi inclinata: caulem cubitalem aut etiam maiorem, qui annis, & cultu ad hominis proceritatem assurgit, rotundum, sed aliquando in imo tantùm hirsutum, postea totum laeuem, striatum, cauum, tenerum, purpurascentem, vt etiam foliorum petioli circa radices: geniculis distinctum, in quibus singulis bini foliorum ordines, ex aduerfo, & etiam aliquando terni, ut in folijs Lysimachiae luteae uisitur, illum cingunt: in summo uerò flores plurimos habet, uelut umbellatim confertos, ut Nardum montanum radice bulbosa, & Valeriana maior dicta, paruos admodum, oblongos, cauos, in quinque foliola desinentes, atque exeuntes ex singulis uasculis oualibus, forma ampullae olearię fictilis compressae: quibus, floribus decisis, labia intumescunt, quae denique in lanuginem soluuntur, in gyrum apertam; & uascula illa, quae eadem semina sunt, siccata decidunt, atque lanugine illa ex labijs procedente, ut alia papposa semina euolant.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
