# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 116

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/116

Florum color ex albo purpurascit: for ma uerò Narcissi flores imitari uidentur: nam & Narcissi flores habent in ipsorum imo illud extuberans, ubi continetur semen, & deinde tenuiores in quinque aut sex foliola desinunt: nec amplius in florum Narcissi collatione est aliud requirendum, nam Dioscorides, non positum florum, sed illorum formam similem Narcissi floribus esse tradidit: teneriores sunt, & minores admodum, atque hoc loco omnes consentiunt, & ueritas est, ut corrigi debeat textus Dioscoridis corruptus, & pro, μείζω, μικρότερα, legendum sit. Radicem habet in superiore sui parte, ex qua scilicet caulis erumpit, crassam instar digiti parui, quam plures carnosae fibrae, idem principium habentes, vt Iuncus, & niger Elleborus, quibus Dioscorides comparat (Ellebori quidem utriusque radices, ut idem Dioscorides descripsit, à quodam paruo capitulo Cepae simili pendentes conspiciuntur, atque radices esse non fibras dixit, ibi ῥίζαι, &c. οἱονει ἀπό τινος κεραλίου κρομμυώδους ἡρτημέναι:) aliae, super alijs ordine dispositae ter nae, quaternaeue, obliquè nitentes, circundant: sed quae alijs incumbentes uisuntur, in quinque, plurésue partes radicis orbem diuidunt, ut stellam penè diuisura repraesentent. Parum sub terra & lateraliter semper nitentes inueniuntur, atque obliquè repentes se quotannis propagant; & radix nouella, uetustiori complicatur, ut etiam in Elleboro obseruatur: quare si uerba illa Graecè, ῥίζα δὲ ἡ μὲν ἄνω τέρω, περὶ δακτύλου μικροῦ τὸ πάχος: πλάγια δὲ ἐπιῤῥίζια ἔχει καθάπερ χῖνος, ἢ μέλας ἐλλέβορος, ἀλλήλοις ὀπιπεπλεγμένα, &c. considerentur, nihil aliud, nullamque alterius plantae radicem describere uidebuntur. Colore subpallidas, siccas uerò magis flauas, odoratas, Nardum, sed hircina quadam grauitate admixta, referentes, unde Phu nomen est adepta: nam quisque odoris graueolentiam abhorrens statim Phu, sonitum naturâ exprimit. Nec potest intelligi, ut radicis pars superior aliquo pacto sit obliqua Rusci modo, cuius radice Phu adulterari habetur in Dioscoride; nam respondetur, si Rusco fuisset similis in totum, non lunco, & Elleboro similem Dioscorides fe cisset, quibus ex uno principio ueluti capite, fibrae obliquae pro ducuntur, sed Rusci modo obliquam, & geniculatam, (dum uetustior est, Rusci radix) dixisset: item non superior radicis pars in Phu est obliqua, sed tantùm fibrae obliquè per terram feruntur, atque tota radix similior est Iunci, & Ellebori radici, ut iam dixi, & faciliùs adulterari potest radix Phu, Rusci nouella radice, cùm forma minus à radice Phu distet, differt quidem quia fibrae Rusci difficillimè possunt frangi, & minùs in puluerem re duci, quod contrà est in Phu radice, quae facillimè & frangitur, atque tunditur.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
