Latin
PLANTARVMQVE NOVARVM
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 123
Unproofread scanNot analysed yet
De Rhinobato, siue Squatinorata. X duobus nominibus, Plin scilicet, &Bάτος, compositum est nomen Rhinobatus, quod Ga za Latinè Squatinoraia interpretatus est, nam ex Squatina &Raia oriri creditur, vt Aristo teles asserit: eius verba sunt haec, Τῶν γὶ ουν ἄλλων ἰχρύων, παρα τὰς συγγενείας οὐδὲν ἅπιαι συνδυαζόμενον. Ρίνη δὲ μόνη δοκεῖ τοῦ το ποιεῖν καὶ Βάτος. ἔστι γόῤ τις ἔχθυς ὃς καλεῖται Βίνοβατος. ἔχει τὴν γὰ κεράνὴν, καὶ τὰ ἔμπροσθεν Βάτου τὰ δὲ ὅπισθεν Νίνης, ὡς γινόμενος ἐξ ἀμφοτέρων τῶν ἰχθύων. Alios sanè quidem pisces praeter cognatos, coire nemo vidit. Squatina verò sola, &Raia id facere videntur. est vtique piscis quidam, qui Rhibatus dicitur. habet enim caput, &anteriora Raiae, posteriora verò Squatinae, vt qui ex vtroque ortum ducit. Quem textum Plinius fere ad verbum transcripsit, ait enim. Piscium diuersa genera non cocunt praeter Squatinam &Raiam, ex quibus nascitur priori parte Raiae similis, &nomen ex vtroque compositum apud Graecos trahit. Neque apud alios Auctores aliquid de eo inueni, praeterquam apud eundem Aristotelem, ubi de diuersorum generum coniunctionibus uerba faciens sic ait, Ἐπὶ δὲ τῶν θαλαπίων οὐδὲν ἀξιόλογον ἑώραται. δοκοῦσι δὲ μάλιστα οἱ Πινόβατοι καλούμενοι γίνεσθαι ἐκ Βίνης, καὶ Βάτου συνδυαζομένων. In marinis nihil dignum memoratu visum est, videntur verò maximè qui Rhinobati dicuntur gigni ex Squatina &Raia coniunctis. Ex his autem colligo, Aristotelem potiùs affirmare Squatinae &Raiae con iunctionem, quàm de illis incerta tradere; &nescio quomodo vir tantae doctrinae Rondeletius, propterea quòd neque sibi, maxima adhibita diligentia, neque piscatoribus vnquam contigit piscem hunc videre, existimet neque Aristotelem, neque Plinium uidisse, atque hunc piscem esse planè commentitium, &re ipsa non existere. Qua de causa conatur extorquere verba Aristotelis, dicens, Squatinam itaque cum Raia coire videri ait, quo quidem loquendi genere, &similibus, vt ferunt, aiunt, creditur, vtuntur Herodotus Theophr. &Dioscorides, cùm rem aliquam pro incerta habere significant. Ad primum respondeo, Aristotelem facilè vidisse Rhinobatum, cùm ipsius notas tradat, dicens, ἔστι γίντις χρυς ἰχθὺς ὃς καλεῖται Βινόβατος, ἔχει γρ τὴν μὲν κεραλὴν, &c. itemque Plinium, ex quibus nascitur priori parte Raiae similis, &c. In quibus verbis nihil est quod verti in dubium possit.