# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 13

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), FABII COLVMNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/13

Galenus verò, Chondrilla, & hanc quidam Serin nominant, est enim eiusdem ferè cum illa facultatis, nisi quòd gustu amariuscula est, ac proinde facultate siccantiore. Hanc Lobellius vimineam viscosamque Chondrillam vocat, neque gummi modo globulos concretos animaduertit, saltem in radice: neque illum sequentes, qui viscum melle nigro admixto, & huius radice ad auiculas capiendas idoneum à pueris factitari, asserunt. Chondrilla altera Dioscoridis. Nomen haec sanè Chondrilla dici potest, nam raEtymon. dices habet à quibus grumi pendent, χόνδροι Graecis dicti: atque hanc Dioscorides, vt superiorem, Chondrillam appellauit, tradiditque habere radicem rotundam, paruam, &c. his verbis, ῥίζαν δὲ λεπτην, ἔπακμον, κούφην στρογγύλὴον, &c. Plinius verò exactiùs hanc radice Fabae simili, aliquando numerosa: descrip- Lib. 22. describens ita ait vtriusque plantae descriptiones, primò se c. 22. sitque confundens Forma cundam, secundo verò loco primam ibi, Habetproximam, &c. Est igitur herba haec in montibus saxosis, locisque in quibus ter locus. ra non excedit dodrantem altitudine, nascens, vbi & Cistus, Agrioriganum, atque Calamintha oriuntur: longè à mari, ac etiam ab Austro tutis: radicem habet rotundam, paruam Fabae magnitudine, succosam, parum lactescentem, albidam, quandoque ad purpureum vergentem, solidam, amaram (maior non excedit Auellanae nucis formam, sed oblongiorem, laeuem, atque cùm effoditur nihil terrae retinet, ita vt pellucida, & quasi margarita videatur: quae maior, vetustiorque inuenitur, tres quatuórue concauitates diaphragmatibus distinctas habere cernitur, atque ideo etiam χονδρίλλη ὑτὸ τοῦ χένδρον, quod pro chartilagine, siue diaphgramate accipitur, vnde hypochondrium dicitur quia ὑπὸ χόνδρου, positum est: flauescit, contrahitur, rugosáque efficitur: inueniuntur saepe plures à tenuibus fibris albis per terram repentibus dependentes, quod Plinius animad ueruertit, cùm dicat, radice Fabae simili, aliquando numerosa.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
