# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 16

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), FABII COLVMNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/16

Hanc Lobellius marinam Chondrillam appellat, sed hîc rariùs in maritimis inuenitur, & Perdicium Theophrasti, dubitantque an sit Dioscoridis Chondrilla; quare aliam describit Asphodeli radice, quam Matthiolus ignorans an & nobis oriretur, Constantinopolitanum Cichorium appellauit; quae radicibus constat multiplicibus in mucronem desinentibus: Marcellum Virgilium virum doctissimum sequutus, qui ἔπακμον, non, vegetam, sed, in mucronem desinentem, vertit non animaduertens verbum ἔπακμον, ἀπὸ τοῦ ἐπακμάζειν deriuari, quod verbum, ἐπὸ τοῦ ἀκμάζω, & ἐπι conflatum est, quod, vigeo, & adolesco, interpretatur; atque vegetam, vel adolescentem, esse interpretandum vt omnes verterunt: atque etiam textum vult deprauare, vt non κούρην, laeuem, scilicet: sed κορυρὴν, quod verbum, non legitur in textu Graeco aliquo, nec in Ruellij versione quam multis locis impressam habeo, sed κούρὴν & pro eo laeuem, scriptum inuenitur: quamuis in Volumine de Plantarum natura aliter dicat, sed ibi historiographus, non interpres est. Quod ipsi neque satisfaciens, in Plinium verba vertit, quem hallucinatum putat, non percipiens, neque cognoscens quam lectionem, quámue plantam recipere debeat: in Matthioli demum incidit Cichorium Constantinopolitanum, in eum etiam insurgens, sed & pudere debuit ipsum etiam, qui illius scrutator fit, & quae ipse scribit non considerat, plantarum similium copia & lectionum conuolutus: illud tandem describit. Sed neque est, cùm pluribus radicibus, non vnica propagetur, exceditque longè formam & magnitudinem vt ex Dioscoridis & Plinij textu liquet; neque aliquando, sed semper contra Dioscoridis & Plinij sententiam sit numerosa, atque multiplex; non vnica vt in planta à me proposita: quę has vires habebit ex Dioscoride, Vim concoquendi habent folia & caulis. Succus verò pilos in palpebris ag glutinat. Myconius hanc strumosum Cichorium appellat, atque ad strumas curandas multùm conferre se experimento didicisse asserit, quinque aut sex integrae cum melle sumptae radices multis continuis diebus mirum in modum prosunt. Eadem, stillatitia aqua earum, & decoctum praestat, sed inefficacius: item conditum ex ijs cum melle paratum admodum iuuat. Herbarij hîc foemellis ad eliciendum lac vti sonchum vtilem vendunt; quae illas parant ita; contundunt radices huius herbae atque addito sampsucho ouis intermiscent, atque placentas ex his confectas edunt. Alisma Alisma, siue Damassonium Dioscoridis. LISMA, quae Alcea dicitur, atque Damassonium, à ui propulsandi venena Leporis marini, & Ranae rubetae, opiique vt in Dioscoride legitur, nomina sunt. Lobellius verò Alismatis etymon esse ait à voce ἄλισμος, quod est maris allisio, atque iactatio, conueniréque Alismati, eo quòd in aquis degat.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
