# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 18

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), FABII COLVMNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/18

Sed si verum hoc esset, Halisma debebat scribere, nam à, spiritu aspero signatum est, ab Alismate alienum: atque verum esset si planta ab ipso proposita Alisma fuisset; sed certè longè satis est, nihilque Dioscoridis delineationi respondet, quamuis verba illius etiam peruertere voluerit, vt suae plantae responderent: & adhuc etiam multa desiderantur in illa planta, quae apertè à Dioscoride describuntur, & demonstrabo: ait enim Ἀλισμα, οι δὲ ἀλκέαν, οἱ δὲ δαμασσώνιον καλοῦσι. φύλλα μὲν ἔχει ἀρνογλώσσῳ ὅμοια, στενώτερα δὲ καὶ ἐπὶ γὴν κλώμενα. καυλὸς δὲ λεπτὸς, ἀπλοῦς ὑπὲρ πῆχυν ἔχων κε φάλια, θυρσοειθής. ἄνθη λεπτα, λευκὰ, ὕπωχρα. ῥἴζαι ὡς μέλανος ἐλλεβόρου λεπται, ἐνώδεις, δριμειαι, ὑπολίπαροι. ὑδρηλὰ δὲ φιλει χωρία. Alisma, quam alij Alceam, alij Damassonium appellant, folia habet similia Arno glosso, angustiora verò, atque in terram conuexa; caulem tenuem, simpli cem, thyrsi specie, cubito altiorem capitula habentem: flores tenues, albos, subpallentes: radices vt nigri Ellebori tenues, bene olentes, acres, sub pingues. Aquosa amat loca. Ex hoc textu Plinius in suos libros ita reposuit Alismatis Historiam. Alisma, quam alij Damassonium, alij Lyron appellant. Folia ei Plantaginis, nisi angustiora essent, & magis laciniosa, conuexâque in terram, aliàs etiam venosa similiter: caule simplici, tenui, cubitali, capite thyrsi: radicibus densis, tenuibus vt veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. Nascitur in aquosis. Alterum genus eiusdem in syluis, nigrius, maioribus folijs, &c. Quorum delineationibus quantum respondeat planta à me proposita ex hac descriptione patebit. Radicem habet in summo crassam maiorem digitum aequantem, foris rufescentem, ex qua fibrę pallen tes dependent circum plures, carnosae, tenues, non dissimiles Elleboro, odoratae, atque gustu acres: folia emittit plura in gyrum in terram inclinantia, pallido colore, laeuia, carnosa forma Plantaginis latifolię angustiore, sed nerui parum conspicui videntur; in superiore & latiore parte serra ta minutis, paruisque dentibus: quarum quae proximiora sunt humo flaccida, atque languida sunt: caulem em ittit, non è centro foliorum, sed ex radicis latere, cubitalem atque maiorem, cùm planta vetustior est, supra quem radiatim foliola exeunt latiuscula, quorum vnicum triplo majus est, vt in pictura visitur, basim conficientia florum, qui inter ipsa velut vmbella, aut corymbi dependent, ex albo lutescentes, parum odori, caui, tenues, in quinque partes in summo diuisi, ac si quinque foliolis essent constructi, floribus Primularum veris vulgò dictarum non dissimiles, calices ex quibus prodeunt, in imo habentes.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
