Latin
FABII COLVMNAE
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus siccatis fructus remanent rotundi, duri, apicem habentes; cortice molli in quinque etiam partes diuisa contecti, vt in Ocymoidum genere visitur: in quibus minutum semen, fuscum, angulosum, citrinae Nigellae simile continetur Februario, &Martio mense floret, atque Aestate fructus perficit In montosis oritur, rupibusque, in quibus ex altiore par te montis defluit humiditas, atque vmbrosis locis frigidisque gaudet: in Palinuri rupibus humidis frequens. Hanc recentiores Vrsi auriculam appellant à forma, foliorum scilicet, quae erumpunt, tunc enim auriculam imitantur: &Saniculam atque Paralyticam, propter insignes facultates, quas obtinet: atque propter florum praecocitatem inter Veris Primulas recensent; quibus congener est: quas Phlomides, siue Verbasculos putarunt (sed à Verbascis longè absunt) quarum plures species à plantarum collectoribus depinguntur, à loco in quo nascuntur nomine discretae; nam aliae, vt haec montanis locis, aliae syluis, aliae pratensibus gaudent: at omnes quidem vmbrosa humentiáque amant loca. His Fuchsius vir doctissimus, sub Verbasculorum nomine, aliud enim verius his inditum non erat, has vires tribuit. Radicis decocto vesicae, renûmque obstructiones soluuntur. Quod etsi à Dioscoride non memoretur, à Galeno tamen haec de Alismate, siue Damassonio proferun tur. De hac herba in tertio libro tradit Dioscorides, quod eius radix epo ta dysenterias sanet, &aluum sistat, atque oedemata mitiget, sed nos ea quidem experti non sumus. Quod autem constitutos in renibus calculos aqua in qua decocta suerit, pota comminuat: id certè experti sumus. Ex quo liquet quòd abstersoriam quandam facultatem obtinet. Sequitur Fuchsius.