Latin
PLANTARVM
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 2
Unproofread scanNot analysed yet
Ἰσόπυρον, οἱ δὲ φασίολον καλοῦσιν, ὔπρ τοῦ ἑοικέναι φασιόλῳ, τῷ κατἄκρον τὸ πέταλον ἔλικα φέρειν. ἔπεισι δὲ κεφαλαὶ ἐπʼ ἄκρου τοῦ καυλοῦ, λεπται, σπερματίων πλήρεις, παραπλησίων μελανθίῳ τὴν γεῦσιν τὸ δὲ φύλλον ἀνίσῳ. quae sic Latinè reddidi, Isopyron, aliqui Phasiolon vocant, cùm simile sit Phasiolo, eò quòd in extremo folium capreolum producit. Insunt autem capita in summo caulis tenuia, semunculis plena, Melanthio similia gustu: frons autem Aniso similis. Differentiam verò frondis plantae, &folij floris nemo, quod viderim, huc vsque tradidit, atque Ruellius vir doctissimus vt perquam Latinè Dioscoridem vertisse videretur, neue ipse ignorasse hoc dici posset, Plinij textum mutilum, vel peruersum pro versione descripsit, qui ait, Isopyron, aliqui Phasiolon vocant, quoniam folium, quod est Aniso simile, in pampinos torquetur. Cuius sensus erit, vt Dioscoridis textui, ex quo transcriptus est locus hic, consentiat: Isopyron quod est Aniso simile, folijs intellige, aliqui Phasiolon vocant, quoniam folium, scilicet floris, in pampinos torquetur. atque ita putarem esse legendum. Planta haec radicem habet fibrosam, crassiusculam, pallidam, folia forma foliorum Anisi, maiora verò, coloreque caesia ex viridi, laeuia, petiolo longo, tenui, purpureo, &hirsuto adnascentia: tripartita, vt terna folia habere videatur: sed vnumquodque folium, cùm planta est bima, vno enim anno non perficitur, in terna cum petiolis diuiduntur, quae etiam propter profundissimas lacinias in terna videntur diuisa, non tribus petiolis, sed vno ortu prodeuntia. Caulem edit hirsutum, subrubentem, rotundum, tenuem, striatum, angulosum, bipedalem, aliquando maiorem, in cuius summo, &ramorum, ex folijs illis haerentibus cauli absque petiolis, in terna diuisis, ita vt trifolia videan tur, tenues petioli Phaseoli modo prodeunt; qui propter florum grauitatem ex illorum extremo dependentium curui, dum flores vigent, conspiciuntur: qui, ex quinque Consolidae regiae dictae floribus simul coniunctis, singuli compositi videntur: dependentque ita, vt illorum capreoli, tenuiores scilicet partes contortae, superiores sint basi: itaque flammarum speciem quandam, repraesentare videantur: non solùm forma, cùm quinque illae partes extremae superiores sint viticulae modo inflexę; flammarumque simul speciem referant: sed etiam colore qui sunt rubri, nam alij vario colore cernuntur, caerulei, albi, lutei, alij multiplices, sed omnes eandem habent formam; Phasiolique florum positum, &ignis flammas simulant: colore tantùm, atque pluritate flosculorum differunt.