# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 22-2

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), PLANTARVMQVE NOVARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22-2

Tragopogon laciniatis folijs. ON minus quàm Senecio Latinis, ἡριγέρων Grae cis, quia Vere flores capillorum modo caneNomen. scant dictum fuit, ut à Dioscoride, & Plinio Lib. 4. c. refertur. Tragopogon, ut Theophrastus ait, de Sene haec appellata fuit, quia barba de summo uer cione. tice cana pendet prolixa. Non ut, falsò meo Lib. iudicio, in Dioscoride legitur, ἐπὶ δὲ τοῦ καυλοῦ κάλυξ μέγας. καὶ c. vlt. ἐξ ἄκρου κάρπος μέλας. ἀφʼ οὖ καὶ τὸ ὄνομα ἔχεν. Sed Lib. 7. in caule calyx magnus, & in summo fructus niger ex quo nomen habet. Non enim à fructu nigro, quem non habet, sed à prolixo, ac exLib. 2. c. tra calicem excedente pappo, siue barba angusta, Hirco simili de Trago Τραγοπάγων appellata fuit, ut exactè descripsit Theophrastus, οἱ δὲ μυρία ἄλλα καλοῦσιν. ὃ τὴν μὲν ῥίζαν ἔχει μακρὰν καὶ γλυκεῖαν, τὰ δὲ pogo. φύλλα τῶ κρόκῳ ὅμοια, πλὴν μακρότερα: τὸν καυλὸν δὲ βραχύν, ἐφʼ οὖ τὴν Lib. 7. κάλυκα μεγάλην, καὶ ἐξ ἄκρου μέγαν τὸν παγητὸν πόλιον αἰιὰς πώγωνα· ἀφʼ οὖ cap. 7. καλεῖται Τραγοπώγων. Quidam autem inter millia alia nominant, hanc, quae quidem radicem habet longam, & dulcem, folia Croco similia, multum longiora: caulem autem breuem, super quem calicem magnum, & ex vertice magnam barbam canam, vnde dicitur Tragopogon. Haec TraForma. gopogi uarietas est. Radicem habet longam teretem foris nigram, intus albam, lactescentem sicuti tota planta, dulcem esui aptam, ex qua folia plura, ut in alijs exeunt uiridia laeuia supernè, sed auersa parte aspera, tribus, aut quatuor lacinijs diuisa, ut uulgaris Coronopi herba stella dicti, sed pedem longa, angusta ut Croci folia. Caulem emittit post annum, ex semine nata, asperum, cauum, pedalem, & bipedalem, alis diuisum: in quibus, & caulis summo calyces sunt, ut in alijs, sed striati, in quibus flores lutei mane aperiuntur, deinde post horam Sole superueniente clauduntur, nec amplius aperiuntur, sed semina ut in alijs con generibus perficiuntur: quae postea aperto calyce in sphaeram Tempus. concinnata, nassam referentia, quae Graecis παγη dicitur, in pappos uento spirante euolant.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
