# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 22

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), FABII COLVMNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/22

Harum prima depicta non thyrsi specie caulem, & supra eum capitula, sed plures cauliculos nudos, atque hirsutos promit, in quorum summo singuli flores ex calice prodeuntes insunt, ex albo lutei, odoratique, quibus siccis vascula remanent semina habentia parua, subrotunda, fusca, quae Maio perficiuntur. Secunda verò, caulem, atque flores, Alismatis primi generis modo emittit, etiam concolores. Omnes primo Vere florem edunt, indéque Veris Primulas, recentiores appellarunt, alias verò syluaticas, omnibusque easdem vires tribuêre, eorundem experimento comprobatas. Quod animaduertens Plinius dixit, Alterum genus eiusdem in syluis nigrius, maioribus folijs: Vsus in radice vtriusque aduersus ranas, & lepores marinos, drachmae pondere in vini potu. Quibus subscribenda sunt quę supra in descriptione primi Alismatis generis reposui: nam & recentiores, sicut antiqui om nibus easdem vires tribuêre. Harum alias congeneres in plantarum collectoribus sub Primulae, Saniculae, Vrsi auriculae, & Paralyticae nomine videre poteris, quas omnes sub Alismatis & Damassonij nomine comprehendes: atque alias montanas, quae in montibus oriuntur, alias syluaticas, alias postremò pra tenses, non Primulas, sed Alismatis nomine insignitas plantas, appellabis. Acinos Dioscoridis. κινος dicta fuit planta haec ab, à, litera, quę Nomen nota est priuatiua, & verbum κινέω, quod siEtymon. gnificat, mollio, moueo, incito, cieo; vnde κiνεῖ κοιλίαν καὶ ἔμμηνα, dicitur apud Dioscoridem, Lib. 2. c.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
