Latin
PLANTARVMQVE NOVARVM
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Maio mense floret, Iunioque perficitur, semen à uulgari differt, magnitudine, nam minus est, nec asperum, sed striatum. in Apulia frequens, indéque aduectam habui. Absinthium Montanum Abrotoni foeminae flore. N excelso monte D. M. Virginis appellato noua &elegans, raráque Absinthij huius spe cies exoritur, atque non nisi rimis saxorum sterilibus, ex quibus fruticat, exit. Eradice lignosa, parua, nigra, fibrosa, folia incana, lanuginosa, tenuia emittit incisuris profundis diuisa, media inter marinum Absinthium, &Abrotonum marem, in orbem disposita: Vere caules edit plures supinos paucis in imo folijs haeretibus, AEstate flores singulos, singulis caulibus in summo habentes Abrotoni foeminae modo, sed similes Chamaemelo potius, foliolis quidem albis lutei umbones circundantur. Sapore &gustu, atque odore Absinthium uulgare Ponticum refert planta haec, iccirco potius Absinthij nomen indidi, quàm Abrotoni foeminae cui similior uideretur. praesertim flore, qui longè ab Absinthij floribus abest: sed quia non δενδροειδὴς ut Abrotonon foemina sit, ut Dioscorides ait; sed ἐπιγειόρυλλος, &χαμαίκαυλος, atque etiam sapore magis amaro, adstringentique sit, Absinthio perquàm simili, ut idem iudicanda sit: etsi effigie, cum florida est haec planta ab Absinthio differat. A sapore, &odore, &sic à facultate, malui Absinthium ap pellare, quàm à similitudine, quae saepe fallit, Abrotoni foeminae uarietati adscribere: magis enim acerbitatis, quàm Abrotonon habet, &sic minus tenuium partium quàm illa est, &sic minori etiam extenuandi facultate praedita est, etsi non minus, sed potius magis exiccatoriam uim contineat. Trachelium Trachelium Tragopogi folio montanum. ON è florum forma, natali loco, annique tanNomen. tùm tempore quo floret, sed &à lactis copia, substantia foliorum, &sapore totius plantae, Tracheliorum varietati, sic à recentioribus quia tracheae, locisque vicinis medeatur, appellatarum, reddenda est haec noua planta, in D. M. Virginis Monte sic vulgò dicto, exoriens.