# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 32

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), FABII COLVMNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/32

καυλοὺς, δὲ ἀνίησι τετραγώνους, σπιθαμιαίους, ἢ καὶ μείζονας, οὐκ ἀηδεῖς ἐν τῇ γώσει, καὶποσῶς ὑποστύφοντας: ἐν οἷς ἐκ διαστημάτων σπόνδυλοι περιφερεῖς ὥσπερ πρασίου, καὶ ἐν αὐτοῖς σπέρμα μέλαν. φύεται δὲ ἐν ὑποπέτροις χωρίοις Sideritis, quam aliqui heracleam appellant; herba est folia habens similia Marrubio, longiora verò, ad Saluiae, aut Quercus folia accedentia, minora quidem & aspera. Caules edit quadratos, pedales, & maiores non iniucundi gustus, aliquantumque substringentis, in quibus ex interuallo verticuli sunt rotundi, vt in Marrubio, in quibus semen nigrum. Oritur in subpetrosis locis. Et sic Antonius Cous cùm dicat Alysson Marrubio esse simile, atque etiam Dioscorides Sideritidem, Aëtius verò esse quam Sideritidem heracleam appellant: ijdem eandem plantam diuersis verbis atque nominibus descripsisse videntur: nam delineatio vnius duabus reliquis respondere videtur, quamcunque aptare velis: non solùm forma, sed natali loco, & viribus. Quidam obijciunt Aëtium per modum loquendi dixisse, Alysson esse appellatam Sideritidem heracleam, sed certè ibi loco affirmantis est, verbum illud, aiunt; quod confirmo ex eiusdem Aëtij textu, vbi de remedijs commorsos à rabido cane curantibus loquitur, vbi ait.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
