# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 4-3

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), PLANTARVMQVE NOVARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/4-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/4-3

Ad secundum dico, non modò Aristotelem, sed alios Auctores Graecos, quorum exempla latè patent, semper in rebus certis, verbo, δοκῶ, vti, atque Dioscoridem, vt in pluribus capitibus, sic praesertim in cap. de Dorycnio, in antecedenti periodo per uerbum, δοκεῖ, res certas significare, quodque ipse verum existimat, & subinde sequenti, incertas per, ρασὶ, quibus ambobus uti non erat opus, si eadem significare voluisset, pręsertim in tam breuibus periodis, essetque idem modus loquendi; quod confirmo ex interpretatione Ruellij viri doctissimi, qui cùm tantam in Graecis habere uim hoc uerbum, δοκεῖ, videret, constat, ibi illud est interpretatus: quare differt Graeca ratio uerbi, δοκεῖ, à Latina, ferunt, aiunt, & similium, cùm haec incertas, illud verò certas praeseferat. Accedat huc etiam alter textus Aristotelis secundo loco citatus, vbi post uerbum, δοκοῦσι, ponit aduerbium, μάλιστα, quod vertitur, maximè, super omnia: & maiorem in modum, quibus, cùm aliquid certum est dicendum, vtuntur omnes, ipséque Aristoteles tali scribendi modo non vsus quidem fuisset, si de hoc pisce aliter sensisset, remque pro incerta habuisset; & cùm ipse non viderit piscium coniunctionem, quam idem peragi absoluique ocyssimè tradit, & rarò verum ouiparorum coitum cerni; difficiléque esset diuersorum piscium coniunctionem, quae rarò vt ipsemet testatur, accidit, conspicere, ideo dixit, οὐδὲν ἀξιόλογον ἑώραται, & quia credebat natura posse fieri, δοκοῦσι δὲ μάλιστει, &c. quod ipse, creduntur, est interpretatus: sed quidem, credere, significat, rem non visam pro certa habere, quod accidit, cùm fidem nostram alicui adhibemus veritatem dicenti, nobis ita certum esse aliqua ratione putantibus. Sed ad Rhinobatum redeo, difficiléque erit ad conclusionem hanc Rondeletij doctiorum ani mos inducere: Si ideo coeunt Squatina & Raia, quia piscis sit qui Rhinobatus nominetur, vtrique similis, quam rationem infirmam iudicans, atque illam ad impossibile trahens, παραλογιζόκενος concludit, & Hippocentauros & Tragelaphos esse posse dicemus, si Centaurus cum Equa; & Hircus cum Cerua commisceantur. Quod argumentum quàm sit absurdum iudicent doctiores: aliud enim esset, si Hippocentaurus inueniretur, ex Centauro & Equa natum esse, dicere, aliud contra, nam tunc argumentum procedit, estque pro babile, cùm ab aliqua re existenti est ductum. Quam suam con- Lib. 3. de clusionem Galeni testimonio confirmat dicens, fieri secundum nsu part. naturam non potest, vt tantopere dissidentia corpora commisceantur, &c.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
