# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 4

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), PLANTARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/4

Pena semen gustu esse tantillum adstrigente, & temperatae ex calore siccita tis, ideoque ad faucium, pharyngis, & tracheae incendium &, vlcuscula eo vulgus vti. Non est Isopyron Dioscoridis Melanthij species illa, neque palustre Trifolium, cùm neque vlla sit in illa nota Dioscoridis respondens: mirorque Dodonaeum virum doctissimum ita hallucinatum, vt Dioscoridis textum totum hîc peruertere, & immutare voluerit, illius sensum, verbáque, atque Plinij versionem minimè percipiens: & ideo quae non intellexit, abundare, superfluáque censuit. Neque Vesicaria Indica, Pisum cordatum, vel cor Indicum dicta, à Pena, amici cuiusdam sententia, Isopyrum putata; cùm sit repens, nec in illa rectè summum caulis dici possit, vt colligitur ex cap. de Cha mesycae. in quo dicit Dioscorides, non habere caulem, sed viticulos per terram stratos, neque flos in pampinos torquetur, neque habet capitula tenuia, sed magnas vesicas, non semunculis; sed magnis seminibus ternis in singulis vesicis, & aëre plenas: gustu etiam Auctoris iudicio dissimili, Pisi scilicet: neque vires Dioscoridi respondentes, quis habere compertum habet, sed omnes, an sit Halicacabi species, dubitant: atque ita à folliculi forma denominatur. Nec, vt idem Pena scripsit, Phasioli πέταλον, quod nonnulli etiam folium interpretantur, habet, quod ipse ignorans, Dodonaeo obijcit, vt intellexisse videretur. Sed iam demonstraui adhuc neminem non ignorasse. Quare planta à me proposita Dioscoridis Isopyrum habenda, cùm neque sit quod aduersari possit, immo suam ipsius historiam dilucidat, adhuc tenebris obuolutam, propter verborum, atque sensus difficultatem, neque ab alijs, & ne quidem ab interpretibus enodatam.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
