Latin
45
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 45
Unproofread scanNot analysed yet
Neque obstat caput Hyperici, &Britannicę, nam ibi etiam Dioscorides pro hirsuta, verbum hoc δασέα accipit, &iam non solùm pericarpium inuenitur hirsutum in Hyperico, sed &tota planta tomentosa: &si pro Britannica Bistortam accipias, folia non uidebis habere densa, pauca enim habet, sed pilosa saltem in auersa parte. Quare expuncta primùm syl uestri Portulaca, &deinde verbis illis Portulacae vires Sedo tri buentibus, tria Dioscoridis Semperuiua coniunges, vt in Plinio, &uerba illa post notas secundi Sedi, τούτου τα ρύλλα, &c. in fine historiae tertij Semperuiui repones, atque ita in pristinum reduces, τούτων τα φύλλα δύναμιν ἔχει τὴν ἀυτὴντοῖν προειρημένοιν. Atque hoc loco potius Plinio, quàm Galeno credendum censeo, qui duo tantùm Semperuiua descripsit, Maius nempe, − ideoque quidam putarunt tertium Sedum pro Telephio descri psisse, sed certè Telephium per se planta est viribus, nedum forma à Sedo aliena, neque cum Sedo aliquid commune habet, praeter appellationum varietatem. Tertium Sedum viribus per omnia primo &maiori similibus esse, nisi quòd inefficacius, Auctor est Plinius, qui vt dixi refrigerantem, &adstringentem vim tribuit tribus. omnibus Semperuiuis, atque semper similes viribus plantas has fecit, coniunxitque his verbis, Aizoum omne, sed è maiore succus efficacissimè. &alibi, Omnium ha rum vis eadem, perfrigerare, &adstringere. Medentur epiphoris folia imposita, vel succus inunctis. Purgat enim ulcera oculorum, explentque &ad cicatricem perducit: palpebras deglutinat. Eaedem capitis doloribus medentur, succo vel folio temporibus illitis. Aduersantur phalangiorum ictibus, &c. Plantae quae ab alijs pro tertio Sedo viribus acribus, cibis ineptae contra Plinij sententiam, depictae sunt, non hoc tertium Sedum, sed ἀειζωοειδεῖς sunt, non vt à me propositae ἀειζωοούσιαι. Et quae vermiculatis folijs est planta minima Plinij alterum, vel tertium Dactylum esse censerem: ait enim, Sunt qui &aculeatum gramen vocant: trium generum: cùm in cacumine aculei sunt plurimum quini, Dactylon vocant: hos conuolutos naribus inserunt, extrahuntque sanguinis ciendi gratia. Altero quod est Aizoo simile, ad paronychias, &pterygia vnguium, &cùm caro vnguibus increuit, vtuntur cum axungia, ideo Dactylon appellantes, quia digitis medeatur; Tertium genus Dactyli, sed tenuis, nascitur in parietinis, aut tegulis.