Latin
48
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 48
Unproofread scanNot analysed yet
Huius plantae pilulae in quatuor partes, cùm arescunt, diuiduntur in superiore parte: quatuor quidem facies, totidémque angulos rotundos habent, ideo dixit Dioscorides πλα τυτέραν, ex quibus excidit semen, quo sunt turgidae, compressum simile semini nucis Metellae officinarum, sed hoc nigrum: Aestatis fine floret, fructus perficit Autumno. Notandum est in Dioscoridis textu dici, caules, numero plurali, quod emendandum est, atque in singulari numero, caulem, est reponendum, vt in Theophrasti codice legitur, ibi, ἔχει τὸμὲν φύλλον ὅμοιον αὐζώμῳ, πλὴν μεῖζον. τὸν δὲ καυλὸν ὥσπερ ὀργυιᾶς. κεφᾶλην δὲ ὥσπερ γηθίου, μείζω δὲ καιπαχυτέραν; ἔοικεδὲ καὶ πλατόνου καρπῷ: quae Latinè ita redduntur. Folium habet Erucae simile, verùm maius: caulem verò vt vlnae longitudo: caput velut Gethij, maius quidem &crassius: atque Platani fructui simile. Sic in vulgaribus textibus: Gaza uero, non habet, crassius, sed pilosius, legitque δασυτέραν, pro παχυτέραν: quod magis probabile, atque Plantae respondens est: majus quidem &crassius, idem significare videntur. Dici etiam potest satis veritati respondens, vt verba illa, caules emittit ab radice proceros decem, aut duodecim vlnae altitudine adolescentes, referantur plantae alteri, Solano scilicet somnifero, &lethali, nobis, Belladonna, &maius dicto, quod ex radice plures caules emittit eadem altitudine adolescentes, vt ex uiua planta videre licet.