# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 50

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/50

Qui Emblemata in Dioscoridem scripsit, quia in Theophrasto nihil de pudore habetur, pudoris, verbum, in Plinij textu, iudicat superuacaneum: sed hoc fuit, quia plantae vires ignorabat, lusum autem pudoris, idem est, quòd venereas res tractare, ideoque nos Belladonna. quod Diosc. imaginationes non iniucundas efficere, Theophrastus, ut ludat, atque se pulcherrimum putet, honestè descripserunt. Gigni dixerunt, species vanas, imaginesque con spicuas obuersari demonstrantes. Duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere. Quicquid verò adijciatur ponderi, repraesentari mortem Quas vires Solani huius, alteri, Erucae folio ad Acanthi accedenti, Theophrastus, atque Dioscorides tribuisse videntur. sed si quae Plinius scribit, cum Theophrasto, & Dioscoride rectè ex pendantur, non Erucae folio, sed Ocimi, Solano tributa, conspicientur. nam quae Theophrastus scribit, ex uerbis, ὁ δὲ μανικον, οἱ μὲν θρύορον καλουσιν. Quod verò Manicum, alij quidem Thryoron appellant, vsque ad verba, ἔχει δὲ τὸ μὲν φύλλον. Habet verò folium: & quae ex Pliuio transcripsi, atque ex Dioscoride ex verbo, florem habet nigrum, &c. ad finem vsque eadem esse videbuntur. Quare ex his Solanum Ocimi folio, quod nos Belladonna dicimus, & illius vires descripsisse omnes apparebit, & Solani Erucae folio vires, aut sub eadem descriptione, vel non descripsisse, aut maneas esse est dicendum: illius quidem non radix, etsi soporifera sit recentiorum experimento, sed semen, manicas uires habet, alterius radicis viribus ad vnguem respondentes, vt apud Plan tarum collectorem videre poteris. Quare Plinium dicendum est, Solanum Ocimi folio tantùm forsan descripsisse, quia ipsi notum erat, atque nostro coelo oriebatur, de altero verò Erucae folio, vt ipsi incognito, & exotico noluisse, cùm & quod descripsit, no luit describere, ne verbum quidem facere. gratias igitur Deo esse referendas censeo, cùm nostro seculo, antiquioribus incognita atque illorum mutilam deprauatamque historiam, agno scamus, veritatisque certiores facti simus: atque duo Strychna manica habeamus certiore historia, delineata: praeter alias plantas multas exoticas, à Theophrasto aliisque memoratas, iam agnitas, & descriptas ab eodem plantarum collectore. Huius exoticae plantae primus mihi copiam fecit Christianę fider verè defensoris Philippi 11. Hispaniarum Regis Leonardus Antonius Reccus medicus peritissimus; cuius industria & labore descripta est quamplurimarum exoticarum plantarum Latina historia, quae impressa quamprimum in lucem progredietur eiusdem Regis liberalitate, mandato, & sumptu. Hanc Christophorus Costa Daturam appellat; medicique legitimam nucem Methel Arabum, esse censent, frigidam tertio excessu, secundique fine siccam constituunt. vires in radice & magis in semine planè manicas habere asserunt. reliquas uires & mo dum utendi, apud eucdem videre licebit.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
