# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 55

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/55

Si uerò singulos folliculos consideraueris, singulorum dorsum tuberculis asperum esse conspicies; etsi exteriores folliculi longiores pau ci, hirsutiores sint, sed qui interiorem locum occupant, omnes tuberculis asperum dorsum habent, quibus acetabula cirrorum Polypi imitari conantur, quare similitudo refertur, vt curui sint Iridis floris modo, sed similes sint cirris Polypi tuberculis scilicet asperi sint, similes acetabulis cirrorum Polypi: πλεκτάνας Dioscorides non simpliciter cirros intelligit, sed acetabula, vel rectiùs acetabulis refertos cirros; atque hanc esse veram Dioscoridis sententiam, probatur ex textu capitis Polypodij, in quo describitur, Polypodium ideo ita dictum, quia similem habet radicem cirris Polypi acetabulis refertis, ideoque ἀὸ πο λύποδος ποδῶν, πολυπόδιον dictum est: uerba eius sunt, ῥίζα δʼ ὑπεστι δασεία: πλεκτάνας ὥσπερεὶ πολύπους ἔχουσα, &c. quod confirmat Plinij textus, qui ait. Radix in vsu pilosa, coloris intus herbacei, crassitudine digiti minimi, acetabulis cauernosa, ceu Polyporum cirri, &c. Quod si quis radicem Polypodij conspexerit, cognoscet: habet enim tubercula plura, quibus acetabula pedum Polypi referre uidetur. Hoc manifestè ex Theophrasto liquet, qui de radicum diuersitate loquens, ait: ἡ δὲ τοῦ πολυποδίου δασεῖα, καὶ ἔχουσα κοτυληδόνας, ὥσπερ αἱ τοῦ πολύποδος πλεκτάναι, &c. ] Quòd autem huius plantae fructus, folliculi dicantur, & non semina, clarè patet, nam θύλαξ, & θυλάκεον, capsula, vagina, & quodlibet concauum, praesertim oblongum quod aliquid contineat, uel continere possit, dicitur: quare, cùm hi fructus disrupti semen contineant minus multò, suam habens cutem, non erit dubitandum quin θυλάκια verè sint: quod si nec alicui satisfaciat, exemplum alterum ex Dioscoride illi adduco sumptum, fructus scilicet Glasti, paruarum linguarum effigie, quos idem Dioscorides θυλάκια appellauit, & tamen nec ita crassum folliculum, nec nisi unicum singuli habent semen. Planta hęc propter copiosos flores, atque uiuacitatem, qua usque ad Autumnum, & etiam Hyemen durat semper florem emittens, fior dogni mese, appellata à recentioribus fuit: quare nulli horto non inquilina, gaudétque cultu, in syluis uerò non ita durat, nec ita fit laeta, sed tota gracilior, atque minor, caulisque propter paucum humorem quadra tus totus saepius uisitur.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
