# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 56

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/56

Fuchsius, & omnes post ipsum Caltham esse satis friuolo argumento putarunt; quo facilius, ueriusque demonstratur, Caltham Poetarum esse Chrysanthemum Dioscoridis, quod in diuersis illis nomenclaturis Chalcanthemon, Chalca propter aureum, vel aereum colorem sic dicta, indéque corruptè Caltha, & Buphthalmon propter floris formam dicitur: atque hîc Olitores etiam Buphthalmi nomen retinent, frequens enim est in hortorum marginibus: atque probatur eodem illorum argumento, ab odoris scilicet grauitate, quae in Chrysanthemo non tantùm flore, sed in tota planta, à quolibet naso carente sentitur, & à florum colore, forma, & fulgore, & ortu circa aedificia frequentissimo, (quod non in hac planta Clymeno,) & foliorum forma scissa, & laeuore & usu, etiam ab ijsdem retento, ut scilicet teneri turiones olerum modo edantur, & in acetarijs etiam recipiantur; quorum multa in sic dicta Caltha deesse uidentur, (corrumpant quantum uelint Dioscoridis textum isti peruersores, Dioscorideae & Plinianae purę lectionis inuidi & imperiti:) quam Caltham esse censentes illi calidas vires recentiores tribuêre. Quas etsi experimentis comprobatas esse dicunt, nescio an sit illis credendum, cùm plantae sapor contrarium demonstret, nullum quidem calorem inesse perspicitur palato, ijdemque fateantur, calorem foliorum propter humiditatem ei coniunctam non se protinus exerere: sed certè minus interuallo quouis. item adstrictione non carere ait Matthiolus, etsi calidam putent omnes, quia ut ait Fuchsius, dulcedine modica cum amaritudine coniuncta participat: sed cer tè, acerba sapore est nihil ad amarum inclinans, sed adstringentem, & aqueo, frigidoque succo referta est. At dato & non concesso quòd parum sit amara (quod enim dulce putarunt, aquosum est) non ideo calida erit, etsi sapor amarus ex calido siccante, uel concoquente humorem procedat, nam cùm plantae omnes mixtam habeant qualitatem, quatuor enim elementis. constant, non ex ijs, vel sapore tantùm, sed simul coniunctis est excipienda qualitas, nam plantae omnes aqueo humore abundant, atque non ideo refrigerant; sic etiam quae amarae sunt, non omnes calefaciunt, nam etsi sapor amarus excedat, quia omnium maximè sensibilis sit, minima enim quaeque amaroris pars magnam molem insipidam, vel dulcem conturbat, austeram etiam & acerbam: non ideo ex amarore tantùm qualitatis vis dependet, sed ex maiore & superabundanti elementaris mixtę partis vi, quae, & rectè gustata planta, & considerato sapore sim plici vel mixto, simul cum experientia, & effectu decernenda est.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
