# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 59

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/59

Astragalus Dioscoridis: EMINVM forma ἀστραγαλοειδης, plantae huic nomen indidit Astragali: ἀστράγαλος quidem talum, & talorum lusum significat, quorum formam & vsum huius plantae semina referunt: tereti forma quidem sunt, in superna infernáque parte plana, vel acetabulorum modo concaua: posset etiam ita appellari à tube rosa carnosave forma radicis compressa, & melius à multitudine fibrarum nodosarum ad similitudinem flagelli, vnde ἀστραγαλωτῆ τις μάστιξ à Polluce dicitur. Huius radix colore foris est fusco, intus pallido, multas nodosas fibras, duras, longas, implica tas habens, in quorum medio, sinibus, & extremo inueniuntur veluti bulbuli concrescentes, quibus radix se propagat. Inueniuntur etiam aliquandò I Maij mensis fine inuenij quaedam carnosa, crassa, purpurascentia, succosa, dura, laeuia, vt ὑπαστράγαλοι, dici possent, nihil aliud repraesentare videntur: attamen non se explicant, sed ita abundant superfluè. Caules tres, quatuórve emittit tenues, quadratos Ciceri similes, parum à terra se attollentes, inque ipsam inclinatos, ex quibus per interualla, vt in Cicere posita sunt folia pedicellis haerentia, primò bina, deinde quaterna, bina ex opposito, postea quina, postremò terna ex opposito intercursantia, forma ad Rusci folia acce dentia, maiora verò, duplo longiora, teneriora, & laeuia ad nouella Hederae folia accedentia: pedicelli autem quibus insunt, in imo vbi cauli haerent, singuli auriculas habent, vt in Cicere & similibus leguminosis visitur: auriculas bina illa foliola pedicello, & caulis geniculo haerentia intelligo: in summo verò ve luti aculeum, sed mollem. Inter foliorum verò petiolos, & caulem, viticulae exeunt dodrantem longae in terram nutantes, ex quorum medio ad summum vsque viginti ferè insunt flores, pri mùm coaceruati, deinde Viciae modo dispositi, forma & colore eidem similes: sunt enim purpurei exterius, in medio caerulei, inteinterius verò lutei, colore vario ornati, quibus hiantibus, ex illorum vasculis exeunt siliquae tenues quatuor digitos longae, primùm uirides, siccatae verò rufescentes, vt etiam semen, in terram deuexae, seminibus refertae, forma ut dixi ἀστραγαλοειδεῖ: floret Maio, & Iunio mense perficitur. In montibus, uallibus, locis umbrosis, & Sole illustratis ventosis oritur, hîc ubique.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
