# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 66

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/66

Plinius verò habet, Ipsa aluum, mensesque, & omnem abundantiam sanguinis sistit, spissandi cohibendique natura. In quibus, menses, pro mulierum fluxu transcripsit, ἔμμηνα, pro ῥοῦν γυναικεῖον. Galenus sic, Idaea radix gustu admodum acerba est; ac si opere periculum facias, eandem vim praeferet, nimirum sanguinis profluuia, alui fluxus, dysenterias, profluuium mulierum, & quaecunque eius sunt generis, tum pota, tum foris imposita curans. His verbis videtur Galenus sicut & in alijs multis, Idaeam radicem non cogno uisse; cùm taceat vim calefaciendi, & frigefaciendi, quarum aliqua praeditam esse hanc plantam necesse est: nec quo ordine, siue excessu, scribat, vt in alijs solet, calefaciat, refrigeret, & an moderata sit, vel contrarijs constet facultatibus. Sed quae à Dioscoride dicuntur, transcribat verbis generis. Hanc nostrates vulgò etiam Bislinguam appellant, à ligulis folijs haerentibus nomine sumpto: quam eandem veteres, Dioscorides, & qui sequuti sunt ipsum, Galenus, & Plinius, Hypoglossum etiam appellarunt, quia ut Galenus ait, ita nominatum est, quia propagines paruarum linguarum sub summis corymbis producit. Pro qua Plantarum hist. Auctor, non hanc Bislinguam, & Vuulariam, sed Polygonati, siue Sigilli Salomonis vulgò dicti, plantam congenerem depinxit à Carolo Clusio primùm delineatam: atque in ea est opinione, vt Hypoglossum ab Hippoglosso differat, atque plantam illam verum esse Hypoglossum affirmat; inque doctiores insur gens, malè illos Hypoglossi, & Hippoglossi etymon intelligere asserit. Atque talem substinens sententiam, potiùs Diosc. textum in maioribus emendare voluit, sensus, verbáque conuertens, quam Plinij, vel Diosc. textus unius duarumue literarum immutatione corruptos dicere, uel potiùs veriusque Dioscoridis Hippoglossum à Plinio Hypoglossum appellatum. Nulla quidem alia in ter illorum historias est differentia; nihilque ad plantae cognitionem facit, vt iππο, vel ὑπο, dicatur: cùm utrique nomini eadem planta aptari possit, eademque erit: ut scilicet Hippoglossum, à foliorum magnitudine, magnam linguam referens dicatur. Hypoglossum verò à ligulis folijs haerentibus, ὑπὸ scilicet γλώσης. Neque in re alia nota est priuata, qua possint differre inter se, ut ex Plinij textu liquet, ait enim Hypoglossa folia habet figura syluestris Myrti concaua, spinosa, & in his ceu linguas, folio paruo exeunte de folijs. Et Dioscorides, & in summo veluti ligulas in folijs. Cuius rei Galenus etymon affert.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
