# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 69

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/69

Chamaedaphne vnico ramu lo est, cubitali ferè, folio tenui Lauri similitudine: semen rubens annexum folijs. Ab his non differunt, quae de Laurotaxa, inquit Plinius Accedit in topiario opere Taxa, excrescente in medio, folio paruulo veluti lacinia folij. Quae eadem est cum eiusdem Hypoglosso. Hypoglossa folia habet syluestris Myrti concaua, spinosa, & in his ceu linguas, folio paruo exeunte de folijs. Quam Dioscorides ita ante descriperserat. Hypoglosson frutex paruus est Rusco tenui folijs similis: comam verò habet spinosam, & in summo veluti ligulas in folijs. Cuius etymon affert Galenus, Hypoglosson inde adeò nuncupata est, quòd summis co rymbis velut ligulae quaedam exeunt. Quibus omnibus delineationibus plantam, quam Hypoglosson, siue vt vulgò dicunt Bislinguam respondere demonstrabo. Planta igitur haec, non solùm oritur in Ida & Heraclea Ponti, vt ait Plinius, sed vt refert Lobellius, in montosis, saxosisque & asperis incultis Genuae, portus Lunae, Sauonae, Nicae, aliisque Alpinis sterilibus calidorum tractuum: radicem habet Rusci modo, maiorem, bene olentem, albam, & molliorem, vt Dioscorides ait in capite Lauri Alexandrinae: à qua primùm teneri stolones exeunt Rusci & Asparagorum modo, qui edi possunt, vt Galenus ait in capite Chamaedaphnes, acerbi quidem sunt & subamari non ingrati, qui postea in virgas distenduntur pedales, & cubitales, ideoque. Chamaedaphne dicitur: singulares, sine ramis, ideoque Plinius, a it, de Chamaedaphne loquens vnico ramulo est. tenues, laeues, flexibiles, topiario & coronario operi aptas, vt idem Plinius ait de Lauro Alexandrina & Taxa loquens: in quibus folia sunt forma foliorum Rusci nouelli, cuius folia angustiora sunt, sed huius maiora sunt, atque forma oblongiore, tam Rusci, quam Myrti, Laurinis similia: albidiora verò, & molliora vt parui Rusci folia, quibus Dioscorides comparat, quae molliora & albidiora, laeuioráque sunt Laurinis, vt idem Dioscorides ait. Virgis haerent folia à medio ad summum terna primùm, deinde singula alternatim: quarum alia ligulas habent terram versus, alia in coelum suspicientia, quarum causa, ὑπόγλωσον dicta fuit: omnia verò acuta sunt, sed non ita spinosa vt Rusci: ex medio & dorso folij, vt Theophrastus, Dioscorides, & Plinius, dicunt, sed etiam ex ligula, vt in Rusco ferè visitur, flores exeunt Rusci modo; quibus fructus succedunt rotundi, rubri, magnitudine Ciceris, Rusco similes, vt omnes aiunt, singuli vel bini, singu lis folijs, petiolos habentes tenues, atque breues, sed singulorum fructuum intellige: qui verò bini simul visuntur fructus, horum singuli longiorem habent petiolum.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
