# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 7

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), PLANTARVMQVE NOVARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/7

In supina parte duo sunt foramina oblonga, ab illis Raiarum dissidentia, pro naribus sita, iisque subest os, squamis osseis pro dentibus munitum, branchiae subsunt utrinque quinae, quarum duae inferiores insunt osseo diaphragmati, linea quadam curua & sinuata signato, ventrem à capite separante: in ventre continentur intestina omnia Raiarum intesti nis similia, oua distant à Raiarum ouis, sed similia sunt illis Squa tinae illamque gerit utero ab hyemali solstitio. Quo tempore pariat, quibus moribus & natura mas & foemina sint praediti, adhuc ob seruare nequiui: cum Raijs uendi solet ferè semper. Quare cùm capite & parte anteriore sit Raiae similis, cauda vero & cute Squatinae, rectè mihi uidetur posse dici Rhinobatus Aristotelis & Plinij: an autem ex Raiae & Squatinae coniunctione ortus sit, adhuc incompertum habeo, satis mihi uidetur nunc posse Rhinobatus appellari, à similitudine Pίνηs, & Bάτου. eB8. Pastinaca marina Dioscoridis.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
