Latin
70
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 70
Unproofread scanNot analysed yet
Vere floret, fructus adhuc edere non vidi, serò fructus edit: sed illos habere dixi aliorum scriptorum sententia, qui videre potuerunt. His igitur sic cognitis, &descriptiones omnes sibi ipsis, &plantam illis omnibus respondere ostendi, quare formae facta collatione, virium potestatem demonstrandam suscipio, vt scilicet mixtam habeat facultatem, atque praeter siccandi &adstringendi facul tatem, calida sit, acris amara vt gustu percipitur, quare digerere, incidere, discutere, aperire, &mollire poterit. Galenus verò ait, Daphnes herbae, quam, &Daphnen Alexandrinam appellitant, temperatura euidenter est calida, &gustantibus acris simul est, &subamara, potáque tum vrinas, tum menses prolicit. Et porrò Chamaedaphnae germina tenera edi quoque assolent. Est autem persimilis viribus Daphnae Alexandrinae, &c. De Hypoglosso verò. Caeterùm radix &succus fruticis emolliendivim possident, sicuti Dioscorides etiam ait: effectus verò harum facultatum eosdem esse illos conferendo demonstrabo. Lauri Alexandrinae hę sunt vires apud Dioscoridem. Vim habet radix pota sex drachmarum pondere cum vino dulci, auxiliandi difficulter parientibus, &vrinae stillicidio. Ducit etiam sanguinem. Quae ita Plinius. Laurus Alexandrina siue Idaea partus celeres facit radice pota trium denariorum pondere in vini dulcis cyathis tribus: secundas pellit, mensesque eodem modo pota. Quibus similia de Chamaedaphne idem tradit: Menses succus eius, &vrinam ciet potus partusque difficiles in lana appositus: quae Dioscorides, Succus cum vino potus, menses &vrinas ducit. Idem facit &in pesso appositus. Item Huius folia trita emplastri modo imposita capitis doloribus, &stomachi ardoribus auxiliantur. Quae Plinius, Illinitur capitis doloribus recens. ardores refrigerat; Quibus Hypoglossae vires respondent, Videtur, inquit Dioscorides, coma amuletum esse vtile caput dolentibus. Quae Plinius, capitis dolorem corona ex his imposita minuit.