# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 70

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/70

Vere floret, fructus adhuc edere non vidi, serò fructus edit: sed illos habere dixi aliorum scriptorum sententia, qui videre potuerunt. His igitur sic cognitis, & descriptiones omnes sibi ipsis, & plantam illis omnibus respondere ostendi, quare formae facta collatione, virium potestatem demonstrandam suscipio, vt scilicet mixtam habeat facultatem, atque praeter siccandi & adstringendi facul tatem, calida sit, acris amara vt gustu percipitur, quare digerere, incidere, discutere, aperire, & mollire poterit. Galenus verò ait, Daphnes herbae, quam, & Daphnen Alexandrinam appellitant, temperatura euidenter est calida, & gustantibus acris simul est, & subamara, potáque tum vrinas, tum menses prolicit. Et porrò Chamaedaphnae germina tenera edi quoque assolent. Est autem persimilis viribus Daphnae Alexandrinae, &c. De Hypoglosso verò. Caeterùm radix & succus fruticis emolliendivim possident, sicuti Dioscorides etiam ait: effectus verò harum facultatum eosdem esse illos conferendo demonstrabo. Lauri Alexandrinae hę sunt vires apud Dioscoridem. Vim habet radix pota sex drachmarum pondere cum vino dulci, auxiliandi difficulter parientibus, & vrinae stillicidio. Ducit etiam sanguinem. Quae ita Plinius. Laurus Alexandrina siue Idaea partus celeres facit radice pota trium denariorum pondere in vini dulcis cyathis tribus: secundas pellit, mensesque eodem modo pota. Quibus similia de Chamaedaphne idem tradit: Menses succus eius, & vrinam ciet potus partusque difficiles in lana appositus: quae Dioscorides, Succus cum vino potus, menses & vrinas ducit. Idem facit & in pesso appositus. Item Huius folia trita emplastri modo imposita capitis doloribus, & stomachi ardoribus auxiliantur. Quae Plinius, Illinitur capitis doloribus recens. ardores refrigerat; Quibus Hypoglossae vires respondent, Videtur, inquit Dioscorides, coma amuletum esse vtile caput dolentibus. Quae Plinius, capitis dolorem corona ex his imposita minuit.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
