# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 71

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/71

Praeterea ad tormina cum vino bibitur, & Dioscorides, Eadem pota cum vino tormina sedant. His respondentes vires à recentioribus cognitae sunt. Bistingua epota difficulter parientes adiuuat, menses ciet, calculos pellit. Item Cordus ait, radicem siccam etiam bubones in peste maturare certissimis vulgi experimentis. Item Folia, radixque vuae, gutturis ac tonsillarum tumores, ac earundem vlcerationes gargarizatu sanant. Scribit Marcellus, in Italia plantam istam puerorum collo appendi ad vuam reprimendam, quo ad vuam prolapsam contrahendam vsu, Vuulariae nomen est adepta. ac etiam hernias contrahere protuberantes puluerem; cum decocto Symphyti haustum Matthiolus scribit. Quibus non minus Hypoglossi, quàm Lauri Alexandrinae & Chamaedaphnes dictae, vires referre cognitum est, mixtam namque facultatem habere perspicitur effectu, atque gustu, folia quidem acer bamultò esse, sicuti & radix, atque acrimonia participare. Quare mea sententia videtur non sine ratione adducta. Valerius Cordus uir doctissimus animaduertit etiam, atque in ea est opinione, vt Hypoglossum & Laurus Alexandrina eadem planta sit, qnam etsi plantarum Auctor reijcere conatus sit, non tamen suum consequutus est finem. Non est radix Idaea, quae ab alijs ponitur, nullam enim habent cum Rusco affinitatem. Non est Laurus Alexandrina quae ab alijs praeter Fuchsium depingitur: nam uel fictitia, uel non respondens est, nec Chamaedaphne, cùm non habeat fructum folijs innatum, πιπερυκότα scilicet, vt Dioscorides ait. Sideritis tertia Dioscoridis. IDERITIS, & haec ideo dicta fuit, quoniam vt Dioscorides ait, ταύτης, δύναμις ἐπιτιθεμένης κολλη τικὴ ἐναίμων, καὶ νεοτρώτων: ferruminandi sci licet uim habet recentia, & cruenta uulnera, ferro facta, quod σίδηρος, dicitur, indéque σιδηρῖ τις dicta. Planta haec radicem habet fibrosam, nigram foris, intus albescentem, ex qua multa folia, decem, plus, minusue exeunt rotundo ambitu, (sed quinque partita, veluti Geranij columbini dicti, profundioribus lacinijs, Coriandri folia, antequam caulem edat, satis forma, & laeuore referentia, duriora verò, atque maiora duplo, quandoquandoque magis circumserrata: supernè atrouirentia, infernè verò ex viridi albescentia, politioraque) ex singulis petiolis tenuibus dodrantem altis, vel minus, ex viridi albescentibus in summo; contrà verò rubescentibus, è radice simul prodeuntibus; à qua etiam, & ex medio foliorum plures caules, ali quando vnicus, praesertim ex nouella planta, exit admodum Sideritidis secundae, Pimpinellae nobis vulgò dictae, cauli similis, laeuis, rotundus, striatus, eodem colore purpurascente, quandoque parum folia superans, cultu verò, & locis pinguioribus bipedalis; unica, uel duobus alis diuisus, ex folijs, quae cauli haerent, exeuntibus: in quorum summo, & caulis ueluti corymbi, quatuor exeunt pedicelli, vnicus in medio existens breuior: reliqui tres triangulum effigiant: singuli tres florum corymbos habentes: medius verò vnicum, & maiorem Flores parui admodum sunt, atque antequam pandantur villi, purpurascentes, postea verò albescentes, multis purpureis staminibus duriusculis, tactu etiam asperis ornati: ex quorum mixtione puniceus color oculis redditur. Gustu sunt ex dulci, amari, astringentes; non dissimiles Sideritidi secundae Dioscoridis. Hi uerò amplius quid aromatis continere palato percipiuntur.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
