# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 75

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/75

4 quòd, ut idem Dioscorides ait, ποοβάλλει κατὰ τὸ φθινόπωρον τα φύλλα τράγου ὀσμην, ὅθεν καὶ ὡνόμας αἱ τράγιον. Emittunt Autumno foliae hirci odorem, vnde & appellatum est Tragium. Differt à primo Tragio, nam illud non hirci uirus olet, sed ita dictum fuit, quia Caprae sagittis confossae, illius pabulo spicula è uulnere excutiunt, notamque priuatam habet, vt lacteum succum gummi non dissimilem habeat, & quòd in Creta tantùm oriatur. Sed Theophrastus de eodem lo Lib. 9. quens, alterum uerò non cognouit, haec ait. Habet verò lacrymam & Ixia, quae in Creta nascitur, & Tragacantha dicta. Haec antea nasci tantùm in Creta putabatur, nunc verò in Achaia etiam, Peloponnesi, aliisque locis, & Asiae circa Mediam comperiri certum est, & Lib. 9. alibi, Tragacantha largè in Arcadia nascitur, nec deterior Cretica existimatur, sed etiam visu pulchrior, & alibi, Ergo quibusdam spontè Lib. 9. succus consistit, spissaturque lacrymae modo, vt in Tragacantha appel lata: hanc enim cedere opus nequaquam est. Ex quibus suspicio est eandem plantam esse Tragium & Tragacantham, quam Gaza, Hircispinam uertit de qua aliâs. Huic uerò Plantae notae sunt Lib. 4. inquit Dioscorides: Τραγιον ἄλλο τὰ μὲν φύλλα ἔχει ὅμοια σκολοπενδρίῳ, Descripρίζαν δὲ λεπτὴν, λευκὴν, παραπλησίαν ῥαφάνῳ ἀγρίᾳ. Tragium alterum fotio. halia habet similia Scolopendrio, radicem tenuem, albam, persimilem I phano syluestri. Cui descriptioni plantam à me propositam re spondere demonstrabo: quae radicem habet Rhaphano sylue Forma. stri similem vel Pastinacae erraticae, pede longam, minimum digitum crassitie ęquantem, albam, raris fibris diuisam: folia emittit petiolis ex aduerso haerentia quaterna, & in extremo unicum, Sideritidis secundae Dioscoridis modo, Pimpinellae vulgò nobis dictae; (ob cuius similitudinem, & hanc Pimpinellam hircinam uocant) rotundiora, atque magis & profundè diuisa: sed si semine seras, primùm bina emittit folia singulis petiolis haerentia, rotunda Coriandrinis similia, deinde bina singulis petiolis, & postremò quaterna sibi ipsis aduersantia, in quorum extremo unicum inest.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
