# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 78

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/78

Obstare dicut aliqui quod de Filice foemina Dioscorides scripsit, φύλλα πέριδι ὅμοια, & tamen substantia & foliorum diuisura similis est Filici mari: ad quod respondere pro me Dioscoridem dico, & sic. Filix foemina quamuis mari similis sit substantia & diuisura foliorum: positum tamen foliorum ualde dissimilem habet, nam foemina est ramosa, & non uno petiolo constat, ut Filix mas, sed pluribus alis; ideoque cùm plantae maximè similitudine foliorum & diuisura dignoscantur, maiori nota, qua faciliùs dignosci poterat, descripsit: atque folia similia Filici habere ait, cùm plantae habitu differret: ramorum scilicet multitudine. Praeterea Rhaphano similem radicem, nullam ex Filiceorum genere plantam habere adhuc compertum est, sed obliquam, ut Polypodium; reliquos verò capillares. Nec de floribus est dubitandum, ut aliqui dicunt, qui à Dioscoride tacen tur, nam hoc fuit, quia eo tempore caule & floribus uiduam plantam conspexit, quod multis plantis euenit, quorum flores non descripsit, & tamen illos habere certò scimus: aliquibus pe nitus abstulit; illasque flore carere dixit: atque hîc etiam oportebat ut flores negarentur scribere, & hanc flore carere, si flores non emitteret. At potiùs credendum est plantam hanc notiore nota describere uoluisse, ut faciliùs cognosci posset, à forma & diuisura foliorum, & ab hirci olentia. Quibus sic cognitis, iam uidetur planta a me proposita dubijs soluta Tragij nomen assequi debere: cuius uires Dioscorides ita expressit: Haec radix scilicet, siue cruda, siue cocta edatur, dysentericis opitulatur. Quam uim recentiores, quia ad id non commendatur planta haec, negant habere: tantum agnoscunt, ad calculos frangendos aptam esse, & urinas eliciendas: atque ob id contraria potiùs dysentericis iudicant. Sed si consideretur plantae substantia & qualitas, gustu percipietur acrimoniam quandam habere cum quadam odoris grauitate, & adstrictione non carere: qua dysenteriam prohibere poterit, praesertim si uiscerum imbecillitate proueniat, (multae namque sunt causae) corroborans iecur, & infirmas partes per urinam euacuans, & siccans diuer tensque humorem adstringere fluxionem, vt etiam in Alisinate euenire censeo, quod acrem uim obtinet, atque Dioscorides ad dysenteriam facere Dauci pari parte admixta ait: cuius etiam uis est acris, atque praesertim urinam mouens. Quam facultatem etsi recentiores non sint experti: Galenus non denegat, atque propter adstrictionem quam habere plantam ait, posse dysenteriam & similes fluxiones sistere. ait enim de utroque agens.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
