# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 85

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/85

Σίσαρον γνῶριμον, οὖ ἡ ῥίζα ἐφθὴ, εὕστομος, εὐστ όμαχος, οὐρη τικη, ὀρέξεως προκλητική. Siser notum est, cuius radix decocta ori grata est, & commoda stomacho, prinam ciet & appetentiam excitat. Hoc Plinius, duplex esse ait, Siser erraticum satiuo simile est, & effectu, stomachum excitat, fasti dium absterget, &c. & alibi de Pastinacis supra loquutus subiungit. Inter medica dicendum Siser, & ipsum Tiberius princeps nobilitauit, flagitans omnibus annis à Germania: Gelduba appellatur castel lum Rheno impositum, vbi generositas praecipua. Ex quo apparet frigidis locis conuenire. Inest longitudine neruus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta, quae mulso in cibis temperata, etiam in gratiam vertitur. Neruus idem & Pastinacae maiori, duntaxat anniculae Siseris satus mensibus Februario, Martio, Aprili, Augusto, Septembri, Octobri, &c. Idem paulò post. Et haec autem seritur, & siser, & pastinaca vtroque tempore, Vere, & Autumno, magnis seminum interuallis, nullave minus quàm ternorum pedum, quoniam spatiosè fruticat. Siser Lib. 8. de autem transferre meliùs: Galenus vero de Sisere haec tantùm trasimpl. didit. Siferis radix cocta stomacho grata est; & prinam mouet: secundo or med. fac. dine calsaciens, adiectam habens amaritudinem quandam, cum laeui adstri Li. II. de ctione. Columella uerò de Hortorum cura agens ait, Pastinaca, re rust. & Sifer, atque Inula conualescunt altè pastinato, & stercorato loco, sed quam cap. 3. rarissimè ponenda sunt, vt maiora capiant incrementa. Inulam verò inter uallo trium pedum seri conuenit, quoniam uastos facit frutices, & radicibus, vt ocuus Harundinis serpit: nec est alius cultus horum omnium, nisi pt sarritionibus herbae tollantur. Ex quibus omnibus colligitur, plantam à me propositam Antiquorum Siser esse absque dubio ullo. Radicem namque Pastinacae satiuae similem forma & sapore, verùm amariore, atque odoratiore: omnesque Pastinacae generi adscripsere, qui adhuc de plantis recentiores scripsere, atque Pastinacam uulgarem; siue domesticam appellarunt. In hac radice neruus inest longitudine, qui ex imitur, postquam elixata fuerit radix, non solùm dulcedinis causa, sed quia tenerior est pars reliqua exterior, ciboque aptior, atque gratior; hoc & in Pastinaca satiua uulgari, & Rhaphano perspicitur, praesertim cùm radices sunt bene adultae, duriorem tunc continent neruum cibo ineptum.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
