Latin
86
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 86
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc postremò pro Elaphobosco depingunt, ab illius descriptione longè alienam: differt namque radicis forma, sapore, atque semine Anetho dissimili, foliaceo compresso. Quamobrem non erit uerendum dicere non esse Elaphoboscon, atque Siseri perquam congruere, cùm sapore, forma, atque usu Antiquorum monumenta etiamnum retineat. Seritur haec semine, &postquam exierit, ut maior efficiatur radix transfertur altè prius refosso, atque stercorato agro, atque rarius ut caetera olera deponuntur. Dalehampius alios sequutus, quia planta à se descripta plures habebat radices, putauit atque scripsit, non semine, sed radice seri: sed haliucinatus est, quia sequi uoluit Matthioli scripta, quae à Marcello Virgilio, qui uerbis tantùm Dioscoridem commentatus est, ea transcripsit. Neque animaduertit uerba illa Plinij: Oculis ex radice excisis, vt Harundo seritur, Inulae satum, non Siseris demonstrare, de qua uerba faciebat. Idémque postea, Inulam, Siser, &Pastinacam eodem tempore magnis seminum interuallis seri; Siser uerò transferri meliùs. Quod hîc quilibet Olitor facit, prius uerò semine, Rhaphanos, Pastinacas, Caepas, Lactucas, Brassicas, atque caetera olera serit, deinde opportuno tempore priùs altero solo refosso &stercorato, ut meliùs conualescant, atque grandiora fieri possint, radices transfert. Hoc apertè iubet Columella, ut supra dixi loco citato, &ita eius uerba intelliguntur. Quibus sic conceptis ad plantae descriptionem redeo. Radice firmatur longa, Pastinacae satiuae simili, alba, aliquando in superiore sui parte purpurascente, quae intus neruum, ut Pastinaca, &similes continet, sed duriorem, atque lignosum mi nimè uescendo aptum. Primo anno digiti crassitudinem aequat, postea quidem fit grandior, atque excedit Pastinacam: folia emittit ex semine nata primùm bina, deinde terna, postea uerò quaterna ex opposito, petiolo in imo rubenti haerentia, &unicum latius singulis petiolis in illorum extremo: superius lęuia, inferiùs aliquantulum hirsuta, per ambitum serrata, atque Laueris modo cui admodum similia sunt, insuper diuisa pręsertim cùm planta tres annos attigerit: caulem edit foeniculaceum hirsutum, rubescentem, geniculatum, atque singulis geni culis alis diuisum, secundo anno pedes altùm quatuor, postea uerò aequat, uel superat hominis staturam: in summo caulis &alarum, quas plures edit, insunt umbellae luteae, &in his postea semen foliaceum duplex compressum, Angelicae uulgo dictae semini simile: Augusto mense perficitur: locos amat pratenses Huius radicis sapor, est Pastinaca amarior, atque odoratior, aro maticum quid amplius habens, gustu gratior, quapropter etiamnum à multis seritur, &praesertim in Gallia Cisalpina, ut ab illius prouinciae incolis amicis accepi, in cibo auidissimè expetitur, atque ut palato gratior fiat, illam ita parare solent.