Latin
90
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 90
Unproofread scanNot analysed yet
de Elleboro nigro, ubi folia aspera esse dixit, per uerbum τραχέα, quod nec eo loco hirsuta interpretari potest: nulla nigri Ellebori quidem folia hirsuta esse scimus, sed serraturis acutis circum aspera: praeterea Dioscorides folia hirsuta per uerbum δασέα, describit, quod proprium est, ut in cap. de Semperuiuo tertio notaui) lata duobus digitis, atque tribus longa: caulem emittit rotundum foeniculaceum, geniculatum, &ex singulis geniculis alas, habentes in summo, ut caulis, umbellas pallescentibus floribus, quibus singulis succedunt bina semina non compressa, sed aliquan tulum extuberantia Anetho similia. Culta mihi floruit AEstatis fine, atque semina perfecit Autumno: gustu &sapore Pastinacae nigrae aromatico, sed non amaro, ut Plinius notat. Sponte ortam non uidi, sed in agro Norbonensi oriri tradit Lobellius. Haec satis Dioscoridis Elaphoboscum referre uidetur, etsi uideatur obstare, ut aliqui dicunt, Dioscoridem nullam de multiplicibus radicibus mentionem fecisse: ad quod respondetur, hoc euenisse, nam haec planta, etsi multiplici sit radice, non sem per multas habet radices, cùm semine difficulter exeat, atque radide seratur, una ex illis auulsa, ut omnes iam cognouêre; quare non erit absurdum dicere, Dioscoridi forsan contigisse, plantam unica radice allatam uidere: uel potius relatori fiden adhibuisse, qui radicem tribus digitis longam, &digito crassam esse affirmauit, nihil distinguens de multiplicitate; &sic Dioscorides ignarus forsan multitudinis, uel tacitus, ita descripsit plantae huius radicem: putans sufficere ita radicem describere, ut sit unius digiti crassitudine, &trium longitudine. Nulla enim adhuc uisa est radix, quae talem habere possit formam &magnitudinem, nisi sit Asphodeli, Paeoniae foeminae &similium. Radix quidem non carnosa uel bulbosa minimè poterit digiti crassitudinem assequi, nisi sit pede longior, ut Rhaphani, &similium. His responsum satis mihi uidetur, cùm in reliquis respondere uideatur, &radicis hunc scrupulum ita desensum esse, &sublatum puto. Dulcis est plantae huius radix absque amarore aliquo, omnium sententia: quapropter, an Dio Lib. 8. de scoridis Siser sit, ijdem dubitant: nam Galenus, &Plinius uo simpl. lunt Siser amarore non uacare; atque cùm in hac Planta Recenmed. fac.