# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 91

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/91

tiores non reperissent amaroris notam, loci, coelique uarietati, uarietatem obiecerunt: sed nec aliquis unquam huius radices amaras alibi degustauit. Reijcienda igitur est eorum de hoc sententia, cùm & omnibus locis dulcis edulis, & gustu suauis sit. Iccirco, cùm huius plantae radix, tantùm quia multiplex sit, à Dioscoridis historia differat; crassitie uerò, forma, & longitudine, colore, & sapore illam referat, atque etiam folijs Terebintho perquam similibus, caule, floribus, & semine, atque gu stu respondere uideatur, non uereor pro Dioscoridis Elaphobosco afferre, satis suae congruente delineationi. De quo GaleVires. nus loquens ita inquit. Elaphoboscon facultatis est calidae, & tenuium Lib. 6. de partium, ac proinde exiccatoriae secundo maximè excessuum ordine. Dio simpl. scorides uerò hanc uim habere asserit. Tradunt ceruas huius hermed. fac. bae pabulo resistere serpentium morsibus. Vnde & semen eius commorsis à serpentibus datur cum vino bibendum. Plinius verò habet. Et hoc laudatum in cibis. Quippe etiam conditum prorogatur ad vrinam ciendam, Lib. 22 lateris dolores sedandos, ruptâ, conuulsa sananda, inflationes discutien das, coli quoque tormenta. Contra serpentium omniumque aculeatorum ictus. Quippe fama est hoc pabulo ceruos resistere serpentibus. Fistulas quoque radix nitro addito illita sanat. Siccanda autem in eos vsus prius est, ne succo suo madeat, qui contra serpentium ictus non facit eam deteriorem. Hanc pro Sisaro omnes depinxêre, atque uerum esse affirmant, sed in descriptione Siseris iam ostendi, omnes hallucinatos esse, cùm ideo hanc Siser esse putauerint, quia radice serebatur, una ex illis auulsa, quod ex Marcelli Virgilij commentario excepêre, non sine omnium pudore, cùm ex hoc cognoscantur ad legendum parum solliciti, uel ad uerba, & sensus considerandos inepti, atque nimis creduli. Non enim quia scripsit Marcellus Virgilius, Seri hoc non semine, sed bulbis, veteres dixerunt: qui vt in Lilio, Inula, & Aro fit, à reliqua raedice auulsi, ad nouam sobolem in hortis disponuntur, ideo non erat Plinij, atque Columellae textus ab eodem citatus considerandus, atque sensus ueritas excipienda, quam, ut dixi in descriptione Siseris patefeci: nec repetenda est hîc amplius. Non esse Elaphoboscon Dioscoridis quae ab alijs depingitur, ex his quisque iudicabit. radicis quidem sapore, pore, forma, longitudine, semine foliaceo Anetho dissimili, totáque forma abesse cognoscet. Heracleum Theophrasti, & Papauer Dioscoridis. APAVERIS nomen huic plantae inditum fuit, Nomen,

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
