# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 93

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/93

non quòd esset ex genere Papauerum, sed quia & Etyinter segetes sicuti Papauer rhoeas folijs non dissimilibus exoritur, capitula etiam Papamon. ueri similia habens. Herculeum uerò dictum ob uirium praestantiam in educendo uomitione humores comitialem efficientes morbum, quo Hercules depressus fertur: unde comitialis morbus Herculeus dictus est. ἀρρώδης à Dioscoride dicitur, quia album sit, & spumae speciem hirsutie referat. Spuma quidem cuiuslibet rei dicitur, quod rarum, album, leuéque sit, ut salis spuma, quae ueluti situs, aut lanugo quaedam saxis haerens inuenitur; quam Dioscorides ἄχνη, & επίψηγμα appellauit: quae uer- Lib. 4. spuc. de ba lanuginem significant: uel quòd simile sit forma & colore, ut Aphronitrum. Dici etiam potest ἀρρώδης ab effectu, spumosum masalis enim humorem, pituitam scilicet, in aqua mulsa potum, uomitu educit, ut Theophrastus, & Dioscorides aiunt, Galenusque consentit. Huius notas sic Theophrastus depinxit, Ἐτέρα δὲ μή- Lib. 9. κωον, ἡ ράκλενα καλεῖται: τὸ μὲν φύλλον ἔχρυσα οἷον στρουθὸς, ᾧ τὰ ὀθόνια λευ- c. 13. Descriκαινουσι. ῥιζάν δὲ λευκὴν ἐπιπόλαιον: τον δὲ καρπὸν λευκον. Aliud autem ptio. Papauer heracleum appellatur, quod folium habet ret Struthium, quo lintea dealbant: radicem verò albam per summam terram: fructum autem album. Dioscorides uerò habet. Μήκων ἀρρώδης, ὑπο δέ τινων ἡράκλεία Lib. 4. κληθεῖσα, καυλὸν ἔχει σπιθαμιαῖον, καὶ τα φύλλα σφόδρα μικρά στρουθίῳ ἐοικότα, καὶ καρπὸν παῤ αὐτοῖς λευκόν, καὶ τὸ ὅλον δὲ βοτάνιον λευκόν ἐστι, καὶ ἀφρώδὲς: ῥίζαν δὲ λεπτὴν ὀπιπλέον. Papauer spumeum, ab aliquibus herculeum appellatum est, caulem habet pedalem, & folia admodum parua, Struthio similia, & fructum ab ipsis album, & tota herbula alba est, & spumea: radicem autem tenuem in summa terra. Plinius autem ex Theophrasto Lib. 20 excipiens scripsit. Alterum è syluestribus genus, heraclion vocatur, cap. 19.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
