Latin
94
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 94
Unproofread scanNot analysed yet
ab alijs aphron, folijs (si procul intuearis) speciem Passerum praesentantibus: radice in summa terrae cute, semine spumeo: ex hoc lina splendorem trahunt AEstate. In qua descriptione iam omnes animaduerterunt Plinium hallucinatum, herbam ignorantem, à uocis fuisse similitudine; στεούθιον, vel σρουθος, Struthium, Lanaria, scilicet herba, cum στρουθίον, uel σρουθος, quae uerba Passerculum, &Passerem significant: ideoque Passerum speciem folia praesentare dixit. Sed ueritas est ut folia Papaueris huius similia sint folijs Struthij, Lanariae herbae: qua lintea dealbantur. Sed hanc dealbandi uim Plinius non Struthio, sed Papaueri tribuit, dicens: Ex hoc lina splendorem trahunt AEstate: ᾧ relatiuum non proximiori στρουθὸς sed Papaueri tribuens. Nescio quidem, mirorque quomodo in hunc incidit errorem, nam &relatiuum, non foeminini sexus est, ut μήκων ἡράκλεια, sed neutri, uel masculini, σρούθιον, uel σρουθος, quod tamen minimè animaduertens (emungebatur tunc candela) Papaueri perperam tribuit. Ex his denique nisi foliorum Struthij delineationem habeamus certam, nullam cum Struthij folijs habere similitudinem herculei huius Papaueris folia asserere poterimus. Quare quoad fieri poterit Struthium primò depingam antiquorum, eiusdem scilicet Theophrasti, aucto ritate, &delineatione, deinde plantam pro Papauere, Struthij folijs admodum minoribus, ut Dioscorides notat. Struthium igitur ut ab ipsius etymo incipiam, ideo appellatum censeo, quia ipsius folia ad modum pennarum auis Struthij appellati, uulgò Struzzo, utrinque laciniata sunt: nam &aliae plantae à pennarum similitudine appellatae sunt, ut Filix, quae πέρις dicitur, quia folia utrinque digesta sunt pennae modo, ut Dioscorides ait in cap. de Filice: ita etiam folia Abietis, esse uidentur, ut Theophrastus ait, &etiam Sorborum: Singula verò, inquit, constant ex obliquis pennae modo partibus, ac si omne nnum esset, habens lobos excisos ad neruum vsque, nerùm differunt singula multitudine partium. Decidunt verò non partes, sed totum folium pennae facie. Quòd etiam folia plantarum similia dicantur pennis Struthij auis, idem Theophrastus testis est, qui de arboribus Indiae loquens ait. Alia cui folium specie praelongum, simile pennis Struthiorum, quae super galeis imponuntur, &c. Item spinosa uel aculeata folia habere debet, nam Theophrastus inter ἀκανθόρυλλα Struthium recenset: atque Sonchum, &Struthium, &similia, non esse acanacei generis notat, nam capitula non habent spinosa, uel spinis circun data, ut reliqua spinosafoliata acanacea. Flores edere dicit idem Theophrastus Aestate inodoros, atque pulchros: Floret &Iris Aestate, &Struthium dictum, flos aspectu pulcher, sed caret odore: cuius flores in coronis addi antiquitus refert Athenęus. Radicem teretem longamque habere debet Polemoniae similem Dioscoridis sententia, qui, de Polemonia loquens ait, ῥίζα πυχυαία, ὑπόλευκος, ἔμφερης στρουθίῳ. Radix cubitalis, subalba. similis Struthio.