# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 95

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/95

Sunt qui Struthium oleae folia habere putent, atque Plinij auctoritate mouentur, qui ait; At quae vocatur Radicula, lauandis demum lanis succum habet: mirum quantum conferens candori, mollitiaeque. Nascitur satiua vbique. sed sponte praecipua in Asia, Syriâque, saxosis & asperis locis. Trans Euphratem tamen laudatissima, caule ferulaceo tenui, & ipso cibis indigenarum expetito, & tingenti, quicquid sit, cum quo decoquatur, folio oleae, &c. Sed hanc Plinij lanariam herbam Oleae folio, non Struthium, cuius folia ἀκανθόρυλλα esse debent, sed quam Dioscorides παρακανθόρυλλον esse scribit, Hippophaës censerem. Pro Struthio uerò ex Iaceis uulgò dictis & Stoebis falsò putatis aliquam, uel illis similem supponerem: spinosa foliata quidem sunt ut Sonchus, & capitula eidem similia non acanacea habent: atque in aliquibus acrem tetrûmque halitum cerebro molestum inesse percepi. Sed de his nihil nunc statuo, nam dealbandi uim lanas in radice perquiro: atque nunc laceas & Stoebas, foliorum, atque plantae totius forma Struthij delineationem referentes sufficit considerare: non ut Struthij uim referant, sed Plantae habitum, cui simile folijs admodum minoribus herculeum Papauer demonstrandum suscepi, ut Dioscorides uult. Planta haec frequentissima est in agris, nec minus erratico Papauere infesta, quare inter hordea non cribrata etiam capitula inueniuntur: Agricolae fior campese, nuncupant. Radice firmatur parua, tenui, parum sub terra descendente, atque multò minus Corniculato Papauere, cuius radicem per summam terram ferri tradunt Theophrastus & Dioscor ides: alba paruis fibris diuisa: folia emittit primis erratici Papaueris folijs similia, atque etiam Iacearum, & Stoebarum, quarum folijs etiam cùm adoleuerit similia sunt, sed minora duplo, uel triplo, albidiora, atque molliora, lanuginosa multùm, quare incana per spiciuntur: caulem emittit Veris fine, ab radice alis diuisum, in quibus & folijs, praeter naturalem aliorum foliorum hirsutiem, lanugo quaedam uisitur, quasi rarum superiectum sit Bambacium, quo spumae colorem.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
