# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 97

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/97

Qui an diuersus à spumeo Papauere, quod non cognouit, sicuti & an ipsius Cyanus sit incertum est, sed & vtrunque esse posse censeo, nam & Struthij flores his non absimiles coronarij etiam sunt: sicut & huius flores, quorum venustate, & coloris dif ferentia manipuli- eleganter compositi conficiuntur Aestate. immixtis Rosarum, Aurantiorum, Caryophyllorumque floribus, vt & oculi coloris varietate, & nares odore oblectentur, atque ideo in hortis seritur. Quare ἀρρωδησία μήκων, Veneris scilicet Papauer appellari potest. Chondrillis, Intybisque cùm parum folijs similis esset, natura similem fecerunt: atque easdem vires huic quas Serides habent tribuêre, refrigerantem nempe, atque siccantem. Mihi verò ut ex sapore perspicitur acrimonia participare videtur, atque non parum differre ab illis. Placentinum aiunt Syrupo è Cichorio Cyaneum immiscuisse Cichorij generi adscribentem, sed certè ab eo distat vt iam omnes animaduerterunt: atque ego non hanc plantam, sed aliam speciem caeruleum florem semper edentem, quam Dodonaeus Chondrillam caeruleam appellat, lactescentem Placentinum vsur passe censeo: quam alij pro Sesamoide paruo Dioscoridis depingunt, illi longè flore, seminisque colore & sapore, viribusque dissimilem. Est & altera Cyanei etiam nomine maioris planta vulgò dicta, non in agris sed montanis locis frequens, folijs ma ioribus, latioribusque, incanis, hirsutis, atque lanugine illa superabundanti etiam refertis, caule breuiore, crassiore lanuginoso: floribus purpureis, calyce non albo laeui, sed squamis uiridibus per ora flauis lacinijs diuisis; radice perenni, atque repente: semine verò non differt. Ex his igitur constat plantas ab alijs pro spumeo Papauere depictas nullam cum Struthij folijs habere similitudinem sicuti, nec suae respondere delineationi. υciτ, α, οὰ PhyPhyteuma Dioscoridis.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
