# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) i

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), i. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/i
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/i

ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ SIVE PLANTARVM ALIQVOT HISTORIA IN QUA DESCRIBVNTVR DIVERSI GEneris Plantae veriores, ac magis facie, viribusque respondentes antiquorum Theophrasti, Dioscoridis, Plinij, Galeni, aliorumque delineationibus, ab alijs hucusque non animaduersae. FABIO COLVMNA AVCTORE. ACCESSIT ETIAM PISCIVM ALIQVOT, Plantarûmque nouarum Historia eodem auctore. AD ILLVSTRISSIMVM ETREVERENDISSIMVMD. S. R. E. CARD. M. ANTONIVM COLVMNAM. Ex Officina Horatij Saluiani. NEAPOLI, M. D. XCII. Apud Io. Iacobum Carlinum, & Antonium Pacem. ET REVERENDISS. D. S.R. E. CARDINALI MARCO ANTONIO COLVMNAE. ONFINGVNT Poëtae, ijque apud veteres Theologi, Cardinalis Amplißime, Mercurium inuentam sibi Lyram, si non adeò excultam, at necessariam, Apollini dono dedisse. Nonne id quidem praeclarè? Latonae nimirum filius omni bonorum genere satis superque affluebat, in eamque poterat omnia conferre ornamenta, atque admirabilem penè reddere.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
