# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) iii

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/iii

Maia verò natus haud tanti sanè erat, vt tale tantumque munus exornaret, ac mortalium pectora delectatione perfunderet, Aequè autem mihi humanitate tua freto actum videtur ¶ 2 esse, esse, cùm inuenta hac mea fort asse non inutilia, licet minimè expolita, tibi, maxime Heros, obtulerim, atque dedicauerim. Quis verò mortalium te animi bonis, atque corporis antecellit? quis maiora rebus ornamenta impertit? denique quis aequè ac tu homines ad te rapis mira qua praeditus es sapientia? Excipe igitur, obsecro, ingenij mei primitias: eas enim, vt tibi animum meum aperirem, id quod à pueritia semper exoptaui, magnis quidem laboribus com paraui: cumque eae, qualescunque profectò sint, principibus viris debeantur, voluntatem hanc meam in te propensam aequi, bonique fac: siquidem id temporis si tanti non fuerint, annuente te, εἰς μνημόσυνον obseruantiae in te meae, maiora forsit an mouebo. Interim valde te rogo, vt rebus hisce meis opem feras, currentique mihi addas calcaria: quandoquidem τὰ καλὰ γαλεπά omnino sunt. Ausus id certè sum: et enim tu ad omnia natus es, atque vnus ipse principis nomine dignus maximè videris, idque neminem latet: nam & magna cum omnium admiratione plurima sustines negotia, ijsque diligenter praees, & Graecis, Latinisque literis, scientijs omnibus ornatißimus es. Vale, teque Deus ea, qua perdignus es, nominis amplitudine decoret. Neapoli. Idibus Junij. CIↃ. IↃ. XCII. Illustrissimae, & Reuerendissimae D. T. addictissimus Fabius Columna.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
