# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) ix

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/ix

Nec etiam haec statuta sunt, sed iudicia rationibus confirmata, vel potius suspicionibus, quibus semper certiora indicia superuenire poterunt, hisque veriora agnoscere possumus: atque ideo si quid post harum editionem assecutus fuero veritatis, aut certioris iudicij, quod non animaduertissem, tum etiam plantarum non descriptarum, aliarumque rerum, in alteram editionem huic adnectendam prolaturum me polliceor, nisi nouum Dioscoridem breui, verioreque commentatione, cum nouarum pluriumque plantarum additione, iam inceptum, vt amicorum satisfaciam voluntati, perfecero, & edidero. Qui haud suam poterit consequi perfectionem, nisi huius rei studiosorum munere ac liberalitate plantas quasdam, metallicaque habuero: quorum non pauca Ferdinandus Imperatus huius rei studiosissimus, qui rectè φυσιοταμείας habendus est, mihi dono dedit: vtor quidem eo valde familiariter, isque re suum erga me amorem patefacit: saepius enim Musaeum, plantasque viuas, quas innumeras summa diligentia alit, conspiciendi copiam facit, ac earum semper multas liberaliter offert. quamobrem etiam illi gratias agere debebunt, qui aliquid ex meis lucubrationibus exceperint, nam nisi prius plurium cognitionem plantarum assequutus eßem, minimè inuestigare, atque eligere magis respondentem potuißem. Multas plantas mente, atque idea retineo, quas re ipsa videre nondum potui. Iccirco saepius non tantùm quas ipse alo plantas, & quarum icones ipsis plantis noua quadam arte à me excogitata effinxi, quarum non minimus est numerus, sed & spontè nascentes, semper cùm possum, conspicere, considerareque conor, vt aliquarum sese mihi obijceret inuestigatio. Non enim sufficit satiuas videre plantas, nisi easdem quo oriuntur spontè loco inspexeris.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
