# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) v

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/v

ANTARVM cognitionem, rerumque aliarum naturalium apud priscos, tum neotericos celebrem fuisse, ac summo honore habitam, quippe quae prosit, atque delectet, non à Philosophis tantùm, sed etiam ab Regibus, veteres testantur historiae. Nec me cognitionis illarum vtilitatem hoc loco afferre necessarium videtur, cùm & qui Medicorum industria aliquando vsus sit, cognitam habeat. Ac equidem testis esse possum, atque affirmare, nihil hominibus corporis incolumitatem praestare poße, nisi huius rei scientiae vsum: quo animalia quaeque rationis expertia à natura e docta, nedum homines, à morborum periculis se tuentur, atque contra ea firma euadunt. Noscunt enim ipsa quae sibi salutaria sunt: nos autem nisi ab aliquo edocti simus, aliorumque experimento, haud ea scire potuissemus. Hoc autem humani generis est peccatum, quo non modò quae vitae subsidia sunt, sed & salutis remedia labore consequi oportet. Quid enim vitam hanc viuere prodesset, si morbis quotidie illam afficientibus vexaremur? βίος enim ἄβιος esset. Morborum sanè frequens inuasio, qua caeteris studijs me abdicare eo tempore oportuit, Epilepsiae praesertim, à qua Dei Optimi Maximi miseratione, beataeque Virginis matris interceßione euasi, in haec mentem adduxit meam. Hac enim de causa Hippocratis, Galeni, aliorumque scripta reuoluere coepi: nam quod Medici pro morbi curatione faciendum responderent, an & antiquorum testimonijs comprobaretur, perpendere volebam: siquidem saluti, animoque meo satisfacere videbar. Sic etiam, an Medicorum formulas pharmacopolae obseruarent, ac an & ipsi Medici, & pharmacopolae, ea quae syrupis pharmacisque componendis necessaria sunt, Plantas scilicet, Metallica, caeteraque, & compositionis modum, ratione, experientiaque comprobata agnoscerent. Quam cupiens scientiam habere, Auctores, qui de Plantis, Animalibus, Metallicisque descripsissent historias, perlegere volui; atque in ijs multa incerta, atque incognita recentioribus, tum ipsis antiquis perspexi, quae vel rei ignoratione, vel eorum mutila, deprauataque historia, verborum, sensuumque difficultate, ab interpretibus, atque commentatoribus minus animaduersa fuerunt.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
