Latin
xi
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) xi
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius suspicionis causam Latinâ si cum Graecis conferantur verba, cessare certum erit. Graeca enim collationis commoditati inseruiunt. Reliquum est vt ostendam Dioscoridis Historiam deprauatam, atque adulteratam à posterioribus plantarum professoribus, qui diuersas illas nomenclaturas apposuerunt, quibus alij nominum communitate &varietate decepti, multa diuersis nominibus inscripta capita adiunxere, quibus plantae describuntur eaedem, nomine tantùm differentes: alijs remotis ante proprijs viribus, alias contrarias ab alijs capitibus differentis plantae exceptas reposuere: multa etiam capita è loco in alterum transtulerunt, quae aliorum etiam doctiorum virorum iudicio suspecta sunt: quapropter difficilè quid de plantis illis sit statuendum aßerere possumus: quod verò coniecturis assecutus sum suis locis videre licebit. Has igitur excipe hilari animo meas lucubrationes, &quamprimum Deo fauente quod pollicitus sum expecta.