# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) xi

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/xi

Cuius suspicionis causam Latinâ si cum Graecis conferantur verba, cessare certum erit. Graeca enim collationis commoditati inseruiunt. Reliquum est vt ostendam Dioscoridis Historiam deprauatam, atque adulteratam à posterioribus plantarum professoribus, qui diuersas illas nomenclaturas apposuerunt, quibus alij nominum communitate & varietate decepti, multa diuersis nominibus inscripta capita adiunxere, quibus plantae describuntur eaedem, nomine tantùm differentes: alijs remotis ante proprijs viribus, alias contrarias ab alijs capitibus differentis plantae exceptas reposuere: multa etiam capita è loco in alterum transtulerunt, quae aliorum etiam doctiorum virorum iudicio suspecta sunt: quapropter difficilè quid de plantis illis sit statuendum aßerere possumus: quod verò coniecturis assecutus sum suis locis videre licebit. Has igitur excipe hilari animo meas lucubrationes, & quamprimum Deo fauente quod pollicitus sum expecta.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
