Latin
FRANCISCVS MAVRVS
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) xii
Unproofread scanNot analysed yet
Vt tibi nil desit: videas planè omnia: mentem
Vt pascas: foetus edat vt ipsa nouos:
Nunc foueas natum et Fabium tanto patre dignum:
Et pro sexcentis hic sit, vt ille, tibi.
Ingenia hinc absint mediocria: iußit Apollo:
Debentur summis summa theatra viris.
Quae seruat natura potens, sic finxit vtrunque,
Aeternum vt tantus duret in orbe labor.
Vtque sit exemplar rerum: ne dente timendo
Officiant nostris tempora saeua bonis.
Cultus vterque quidem est Latio, sermoneque Graio,
Nympharumque Arni voce recludit opes.
Connectens adeò numeros felicia monstrat
Secula felices reddit &arte viros:
Et patri, &nato Pallas fauitque, tulitque
Phoebus opem Phoebus, Pallas &aequa fuit:
Illius ast animo insedit post maxima facta
Musarum egregium Calliopea decus.
Quale viro fuit ingenium qua praeditus arte
Per membra &quantus fortia sudor ijt.
Testis adest vates Calabris in montibus ortus,
Qui primus Latio dixerat arma sono.
Erutus vt tenebris micat: vt cluet illa corona,
Vertice detulerat quam sacer Aonio