Latin
FRANCISCVS MAVRVS
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Desine mirari Dircaeum Amphiona: quid non
Hic ad se numeris conuocat, &cithara?
Vulgares artes nec dedignatur: in ipsis
Nanque animi vires, dexteritasque nitent.
Addit &inuentis, Heron quae monstrat vterque,
Et Phoebi digitis organa digna facit.
Si quae nunc dextra fingit, pingitque fideli,
Spectasset natus, magne Philippe, tuus,
Lysippum haud tanti, tanti haud fecisset Apellem,
Vt ferrent primas docta per ora virûm.
Quod tibi nunc praebet, diuino complet odore
Iampridem Clarij templa superba dei.
Gratum erit at superis, dum sese effundet in amplum
Telluris gremium Iuppiter ipse pater.
Accipe tu facili dextra, vultuque sereno
Munus, &id totum terque quaterque vide.
Non est doctrinis solùm, formisque loquendi
Concinnum; viuis stirpium &iconibus:
Verùm quique heroa decent, quique aethere summo
Mortalem donant, moribus egregijs
Sudores ergo ambrosios ne sperne COLVMNAE,
Qui coepit scriptis secla beare suis.
Interea huic Musae cingamus bacchare frontem,
Ne noceat tanto noxia lingua viro.