Latin
1.3 to 1.4
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 1.3-4
Not analysed yet
Primum igitur satis constat quod cum Rogerius comes Sicilie, frater Roberti Guiscardi ducis Apulie, rebus excessisset humanis, Rogerius eius filius totam primum Siciliam ac partem Calabrie iure successionis optinuit; postmodum vero consanguinei sui Wilelmi ducis Apulie morte cognita, transiens in Apuliam postquam, universis civitatibus ac principibus qui ei resistendum putaverant expugnatis, ad suum cuncta redegit imperium, tandem ducatum suscepit Apulie minusque ratus ydoneum tantam ac tam late diffusam potentiam in dignitate nominis coartari, regem se maluit appellari quam ducem, exindeque Siciliam regnum esse constituit. Placet ante, nec a proposito quidem dissidet, de moribus eius pauca summatim perstringere, cum satis incivile sit tanti viri mentione habita, virtutem eius silentio preterire. Inter alias ergo nature dotes, quibus ingentis spiritus virum ipsa ditaverat, promtissimus erat ingenio nec nunquam adeo sibi diffidens ut de qualibet re consultus vel modicam responsioni moram innecteret; quotiens tamen ad maiorum rerum examinationem ventum erat, contracta curia non pudebat eum singulorum prius opiniones audire ut ex eis potiorem eligeret. Si quid autem ei super eodem negotio subtilius aut examinatius occurrebat, suam ultimus proferebat sententiam, ratione statim subiuncta cur hoc ei potissimum videretur. Cumque vigilantissimus viri animus altiora semper appetens, nullum inertie segnive otio locum relinqueret, nichil tamen inconsulte aut ex precipiti agere instituerat, ingentisque animi motus discretio temperabat adhibita, ut in consultissimi regis operibus nulla prorsus levitas appareret, nec erat facile cognitu utrumne consultius loqueretur an ageret. Ingens illi studium erat et presentia caute disponere et ex presentibus futura sollicite premetiri; idque curabat ut non magis viribus quam prudentia et hostes contereret et regnum suum productis finibus ampliaret. Tripolim namque Barbarie, Affricam, Faxum, Capsiam aliasque plurimas barbarorum civitates multis sibi laboribus ac periculis subiugavit. Aliorum quoque regum ac gentium consuetudines diligentissime fecit inquiri, ut quod in eis pulcherrimum aut utile videbatur sibi transumeret. Quoscumque viros aut consiliis utiles aut bello claros compererat, cumulatis eos ad virtutem beneficiis invitabat. Transalpinos maxime, cum ab Normannis originem duceret sciretque Francorum gentem belli gloria ceteris omnibus anteferri, plurimum diligendos elegerat et propensius honorandos. Postremo sic iustitie rigorem ut novo regno pernecessarium studuit exercere, sic pacis ac belli vicissitudines alternare, ut nichil quod virtutem deceret omittens, neminem regum aut principum temporibus suis parem habuerit. Porro quod quidam pleraque eius opera tyrannidi dant eumque vocant inhumanum eo quod multis penas graviores et legibus incognitas irrogaverit, ego sic existimo virum utique prudentem et in omnibus circumspectum in novitate regni ex industria sic egisse, ut neque flagitiosi quilibet de scelerum sibi possent impunitate blandiri, neque benemeritos nimia severitas absterreret, quibus ita mitem se prebuit, ne tamen ex nimia mansuetudine locus superesset contemptui. Ac si forte in quosdam durius animadvertisse visus est, quadam ad id necessitate compulsum intelligo. Nec enim aliter rebellis populi ferocitas conteri aut proditorum poterat audacia coerceri. Is, ubi post multos labores ac pericula pacem regno quoad viveret peperit inconcussam, ingentes etiam thesauros ad regni tuitionem posteritati consulens preparavit ac Panormi reposuit. Exinde iam otio quietique deditus, faustaque se prole felicem existimans, filiis suis Rogerio duci Apulie Amphulsoque Capue principi, in quibus verissima paterne virtutis reddebatur effigies, regni sollicitudinem participandam crediderat. Qui postea, non sine dolore patris incredibili totiusque regni luctu maximo, fati debitum agnovere, superstite Willelmo Tarenti principe, quem vix pater eodem dignum principatu censuerat. Huic igitur, quando iam alius nullus supererat, regium diadema pater imposuit regnique fecit participem. Nec multo post ipse tum immensis attritus laboribus, tum ultra quam bona corporis exigeret valetudo rebus assuetus veneriis, immatura senectute consumptus, cessit in fata. Cui succedens Willelmus eius filius, quem adhuc vivens regem fecerat, palatium ac thesauros optinuit regnique curam suscepit. Eo tempore regnum Sicilie strenuis et preclaris viris habundans, cum terra marique plurimum posset, vicinis circumquaque gentibus terrorem incusserat summaque pace ac tranquillitate maxima fruebatur.