# Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 1.5-6

Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcandus/hugo-falcandus-liber-de-regno-sicilie/1.5

Verum, brevi temporis interiecto spatio, sic tranquillitas omnis elapsa repente disparuit, ut facile quidem ex hoc intelligas regnorum fortunam ac statum virtuti parere regnantium, tantumque regni cuiuslibet gloriam ampliari posse non dubites, quantum in principe virtutis esse cognoveris. Willelmus enim rex, cum patrie solum potestatis, non etiam virtutis heres existerit, in tantam est primum efferatus amentiam ut optimi patris acta contempneret, suaque industria curie statum in melius reformatum, pessum iri permitteret, unde et quos familiares pater habuerat, eos partim condempnavit exilio, partim carcerum deputavit angustiis. Maionem quoque barensem, humili ortum genere, qui cum primum in curia notarius extitisset, gradatim ad cancellariatus pervenerat dignitatem, magnum admiratum instituit. Monstrum utique quo nulla pestis immanior, nulla ad regni perniciem ac subversionem poterat efficacior inveniri. Nam ingenium illi promptum erat ad omnia; facundia non dispar ingenio; simulandi ac dissimulandi que vellet summa facilitas; preceps in libidinem animus, nobilium maxime matronarum ac virginum concubitus expetebat, et quas honestius viventes audierat, earum vehementius pudicitiam attemptabat; dominandi quoque semel accensus desiderio, multa volvebat in animo, multis mentem fatigabat consiliis et continuis scelerum stimulis agebatur, sed estuantis animi tempestatem vultus serenitate celabat. Huic igitur maxima collata dignitate totiusque regni cura et administratione commissa, in brevi sic actum est ut rex plenam verbis eius fidem adhibens, nichil alii cuipiam credere, nichil prorsus ab alio vellet audire. Ceteros omnes excludens, cum rege singulis diebus solus habebat colloquium, solus regni tractabat negotia, regisque animum quocumque libuerat inclinabat, tum falsa pro veris ingerens, tum adulationibus illius temeritatem demulcens. Subit inde spes animum effectui mancipandi quod preconceperat, visaque temporis adesse oportunitas ut maturet consilium et, quem regnandi libido precipitem agit, moram omnem dampnosam existimat. Nulla interim animo pax datur, nulla tranquillitas; omnia circuit, omnia premetitur, omnia diligenter explorat, quo consilio, quibus artibus regnum optineat. Multaque diu precogitans, intelligit viros nobilissimos, quibus adhuc regnum florebat Sicilie, suum impedire propositum; pre ceteris autem ei metum incutiunt Robertus comes Lorotelli regis consobrinus, Symon comes Policastrensis, Ebrardus comes Squillacensis, quorum illi virtus haud dubia erat, sciebatque fidem eorum nulla fraude, nullis unquam premiis corrumpendam; nec, si superessent incolumes, sperabat rem posse procedere. Visum ergo primum aliquid ad eorum machinari pernitiem, in eoque sceleris sui primitias prelibare, placuit etiam, et ad id totis viribus nitebatur, ut Hugonem archiepiscopum, qui tunc Panormitane preerat ecclesie, socium ac participem eius haberet consilii, cuius fretus auxilio, ad id quod speraverat maturius perveniret. Sciebat enim illum prudentem, providum summeque virum esse industrie et ad quaslibet machinationes aptissimum; ceterum, elati quidem erat animi, glorie cupidus, libidinique deserviens. Huius primum admiratus pedetemptim pertemptat animum, dehinc confidentius mentem aperit, propositi partem exponit, regnandi tamen dissimulat voluntatem, nec difficile persuadet ut amoto rege inutili, ipsi tutele munus subeant, regnum pueris conservantes incolume dum pubertatis annos impleverint. In hoc ambo consentiunt ut regem deponant; cetera Maio reticet, ne facti socium atrocitate deterreat, sperans, si tutor possit fieri puerorum, nullius se de cetero ad optinendum regnum indigere consilio. Dictum est preterea quod hii, iuxta consuetudinem Siculorum, fraterne fedus societatis contraxerint seseque invicem iureiurando astrinxerint ut alter alterum modis omnibus promoveret, et tam in prosperis quam in adversis unius essent animi, unius voluntatis atque consilii; quisquis alterum lederet, amborum incurreret offensam. Hac inita societate, prefatus archiepiscopus, instinctu et consilio Maionis, in familiaritatem regis admictitur, ut quicquid admiratus regi suggereret, socii testimonio confirmaret.

---

Falcandus, HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcandus.html.
