# Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 13.2

Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie, 13.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/falcandus/hugo-falcandus-liber-de-regno-sicilie/13.2

Hec eo dicente, ceperat iam animus iuvenilis, ut facile movebatur amore laudis, accendi, ipsiusque Maionis detestari scelera, iamque eius affinitatem plurimum abhorrebat, quadam tamen adhuc velut hesitatione suspensus. Mox autem, dum paulisper secum deliberans, hinc desponsate sibi virginis genus obscurum, patris eius infamiam et quod ei periculum imminebat, inde pactas sibi comitisse nuptias animo metiretur, puduit eam super hoc hesitasse, cepitque in eodem proposito plenius roborari. Nec diutius moratus, Rogerio de Marturano aliisque qui aderant nobilibus viris respondit: ea se que persuadent confidenter ausurum, plenaque peracturum fiducia, si pactioni starent proposite. Sic ubi visum est utrique parti nichil eorum penitus que promiserant immutare, ipsaque etiam postmodum comitissa nec non et eius propinquis predispositum fedus matrimonii ratum habentibus, utrinque prestito sacramento, pactum preha[bitum roboratur, mortique Ma]ionis termi[nus certus prefigitur. Additque etiam Matheus Bonellus,] si temporis interim occurrat oportunitas, nequaquam id sibi esse animi ut prefixam diem expectet, nec per se staturum quin illud quam mature possit perficiat. Nec minus alibi quoque fortunam, tantis admirati fatigatam successibus, iam ab eius obsequio descivisse perciperes. Cum enim instaret iam dies quem idem interficiendo regi providerat, placuit ei cum archiepiscopo secretum habere colloquium. Cum de rege maturius amovendo, de sedandis populi motibus regnique statu mox futuro deliberantes invicem disceptarent, suborta est inde controversia de thesauris ipsiusque regis filiis, cuius deberent custodie deputari. Dicebat enim admiratus puerorum tutelam ac thesauros totumque palatium sibi debere committi, quoniam oporteret regni negotiis insudare, maximeque thesauros necessarios esse ad tumultus rebellantium comprimendos et arcendos exterorum incursus hostium, nec sine magnis sumptibus emersuras dissensiones et intestina bella posse compesci. Archiepiscopus autem aiebat id se numquam passurum, nam ex ea puerorum tutela plurimum posse suspicionis innasci maxime[que roborari precedentem plebis opinionem: tunc omnes fore certissimos nichil illum aliud quam reg]num appetere, [tunc adversu]s eum modis omnibus asperandos. Suspectum enim tutorem pueris dari, nec iura permictere, et si datus sit, removendum censere. Sanius autem esse consilium ut archiepiscopis, episcopis aliisque venerabilibus et religiosis personis, de quibus nulla posset haberi suspicio, puerorum ac thesaurorum custodia crederetur. Nam et redditus totius regni sumptibus faciendis suppetere, et si necessitas exigeret, ab ipsis eum thesaurorum custodibus quantum sufficeret accepturum. Sic igitur alternis disceptationibus ea controversia diutius protracta, cum archiepiscopus a predicta non posset avelli sententia, eademque Maioni penitus displiceret, quippe quem suis noverat machinationibus obviare, tandem iratus subintulit, non ita se de archiepiscopo meruisse ut suo debuerit adversari proposito. Sed nunc compensationem sibi mutuam reliberi, quod eum sola gratia socium et consilii participem ascivisset, cum eius non indigeret auxilio, et eo quidem ignaro, aut etiam reluctante, facile posset quod proposuerat adimplere. Verum hanc ad presens nichil obfuisse discordiam, nec enim esse iam dubium quid in tali socio spei sibi debeat reservare. Preterea iam [se penite]re propositi, animumque suum ab incepto penitus avertisse, nec unquam deinceps tale quidpiam admissurum. Tunc archiepiscopus, licet hec eum ex animo dixisse non crederet, "oportunum quidem", ait, "et satis approbandum consilium; nam et me quoque facti deterret atrocitas, nec absque salutis et fame nostre periculo posset hoc fieri". In hunc modum, contracte dudum societatis federe dissoluto, Maio discessit, totis iam se nisibus preparans ultioni. Ac primo quidem erga socium ita regis animum spe lucri, ut erat cupidissimus, irritavit, ut septingentas ab eo auri uncias extorqueret. At ille, quamquam eiusmodi iactura satis efficaciter ad doloris eum impatientiam permovisset, pudore tamen et indignitate rei vehementius exestuans, totum ad eius rei vindictam ingenium transportavit. Cumque prius tanto pacis ac dilectionis federe tenerentur astricti ut se fratres invicem appellarent, nunc hostes atrocissimi sed occulti in exitium suum plenis operabantur affectibus, non iam fortunas alter alterius petituri, sed vite dispendio peneque capitis imminentes. Admiratus enim pestifera veneni potione meditabatur illum extinguere, ad idque locum ac tempus prestolabatur ydoneum. At ille detestabile Maionis facinus tam per se, quam per familiares suos multis detegens, ad vindictam eos tanti sceleris hortabatur, et prehabitam de se suspicionem removens, adversus illum plebis animos irritabat, multos etiam milites ac nobiles viros plurimis sibi persuasionibus alliciens. Sub ea tempestate Nicholaus logothetus, qui tunc in Calabrie partibus iussu curie morabatur, Maioni scripsit epistolam, ubi quicquid a Matheo Bonello gestum fuerat pactaque inter eum et comitissam Catacensem habita, prout relatu didicerat amicorum, breviter enarravit. Ea res primo dubiam viri mentem longa deliberatione suspenderat, necdum fide dignum censebat eum suis refragari consiliis, quem summa promotum diligentia, tamquam filium educarat. At ubi multis id asserentibus pleniorem fidem adhibuit, iam de vindicta secum deliberans, ad id operam dabat, ne factum hoc impunitas sequeretur. Matheus autem Bonellus ita re gesta, reversus in Siciliam iam Thermas pervenerat, quod oppidum ab urbe Panormo .XX. milibus distat. Ibi quemdam militem suum obvium habens, quem in Calabriam profecturus Panormi reliquerat, mentem ac propositum Maionis eiusdem persensit indicio quodque iam sibi venturo carcerem prepararet, et quamquam admirati litteris cre[brius citaretur, nec] longam temporis angustia deliberationem admitteret, prudenti tamen consilio statuit non prius Thermas ascendere, quam missis nunciis animum illius prelibaverit. Litteris ergo Maioni directis narrat opera sua sedatos esse Calabrie tumultus; Calabros omnes de inimicis amicissimos ei factos et ad peragendum quicquid iniunxerit expeditos, nichilque iam aliud quam eius imperia prestolari; additque suam ipsius fidem hac in re maxime satis habundeque spectatam, qui tanto studio tantaque sollicitudine negotia gesserit admirati, licet semper eius nichilominus voluntati diligentissime fuerit obsecutus sue per omnia iussioni deserviens, ea spe quidem ac fiducia, ut quem suis videret insudare negotiis, eum ampliori benivolentia crederet amplectendum, pactasque sili filie nuptias non differret; verum hoc in contrarium cessisse. Nam pro gratia potius ingratitudinem compensationis vice sibi redibitam, iamque se longa promissionis expectatione suspensum, diutius cruciari, suoque fraudari desiderio. Nunc id se rogare, id plenitudine votorum exposcere, ac per si quid de eo bene meruerat obtestari, ut qui timorem eius in gaudium commutasset, qui timendum ac triste belli principium ad letos exitus perduxisset, eum redeuntem promissi coniugii letitia muneraret.

---

Falcandus, HUGO FALCANDUS LIBER DE REGNO SICILIE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/falcandus.html.
