Latin
13.3
Falcandus, Hugo Falcandus Liber de Regno Sicilie 13.3
Not analysed yet
Has igitur litteras admiratus inspiciens, familiaribus suis eas ostendit, illis precipue qui adversus Matheum Bonellum eius indignationem commoverant, dicens palam esse nunc eorum falsitatem que sibi dicta fuerant; iniquum esse tanti criminis eum argui, qui filie sue nuptias tanta prece tantisque votis expeteret, nec se deinceps crediturum, si quis de eo mali quidpiam sibi suggesserit. Dehinc illi sub omni celeritate rescribit, uti securus veniat et conceptam deponat sollicitudinem, suo, quam primum venerit, satisfacturum iri desiderio, eumque nuptias, quas tam affectuose postulaverat, adepturum. At ille visis eiusmodi litteris, tanquam ea nuptiarum promissione lenitus, leta fronte Panormum ingreditur, ibique ab admirato benigne et cum honore susceptus, gratias ei agit, rogatque ut promissionem suam celeri prosequatur effectu. Hinc archiepiscopum febribus laborantem secretius adit, eique quod gestum fuerat totum expediens, ab eodem plurimum admonetur ut omnibus modis acceleret et dilationis impedimentum omne submoveat, rem enim tantam non sine periculo iam differri. Interim ergo Matheus Bonellus perpetrando facinori tempus ydoneum sollicite perquirebat; sed et huic eius sollicitudini fortuna non defuit, que quasi penitentia ducta, quod virum ignobilem, tantis horrendum flagitiis, in summo fere rerum culmine collocasset, iam ei precipitium minabatur et volubilis circuli supereminentiam sensim detrudens, ad infima, circumductis anfractibus, rotam ceperat obliquare. Cum enim iam admiratus ipsi archiepiscopo per manum cuiusdam familiaris sui, quem donis ac promissis illexerat, venenum propinari fecisset, mirabatur eum tardius mori diuque languere, et curis ingentibus angebatur, timens ne forte posset pristine sanitati restitui. Idque ex impotentia veneni previdens accidisse, preparat aliud multo vehementius ad nocendum et amplioris malitie. Quod secum deferens, die quadam, circa horam undecimam, archiepiscopum visitat, eique assidens, primo de statu eius interrogat; inde subiungit eum facile, si consilio amicorum crediderit, evasurum; rogatque ut facilem et expertissimam ad hoc genus egritudinis medicinam accipiat, quam ipse in presentia sua diligentissime fecerat preparari. Ad hec archiepiscopus tantum se iurat pati fastidium, tanta membrorum debilitate vexari, [ut neque] sine magno periculo corpus ita debile possit amplius inaniri, et ipse quamlibet medicinam solo visu abhorreat, sed et cum summa difficultate cibos accipiat. At Maio, ne videretur importune instare, eoque ipso suspectus fieret, preparatam iubet potionem in diem aliam reservari: dehinc illi familiarius assidet, et blande super hoc eum redarguens, hortatur ne consilium amicorum tam negligenter audiat, neque sue semper obtemperet voluntati, cum sciat eam esse legem egritudinis ut animus nociva frequentius appetens, ea que prosunt nichilominus aspernetur; vim sibi, si sanari desiderat, aliquotiens faciendam; seque de illius ut propria salute iurat indifferenter esse sollicitum, nam siquidem eum mori contigerit, nescire se quid deinceps sit acturus, quo se vertat, quam expetat societatem, cuius fidei se committat. Nichil enim in alio quoque spei aut fiducie sibi repositum. At ille grates ei referens, impotentiam suam excusat, fidemque laudat amicitie. Ad singula prolixius respondendo, aliisque insuper de rebus verba multiplicans, mittit ilico qui Matheo Bonello dicat, ut siquidem vir est, nunc acceleret et ad peragendum quod promisit viriliter accingatur; milites suos occulte faciat armari; armatos competentibus disponat in locis; interim se Maionem variis sermonum ambagibus detenturum. Matheus ergo Bonellus, prout ei imperatum fuerat, in secretiore domus parte militibus convocatis, rem eis totam exponit, paucisque admonet ut audaci fortique sint animo; sine metu, sine periculo facillime posse rem fieri; sive enim nesciens hoc sibi periculum imminere securus exierit, non esse dubium quin omnis ei fugiendi aditus obstruatur; sive re cognita timens exire, aliud quicquid machinari voluerit, itidem eum in ipsis edibus nichilo segnius obtruncandum, nec ei deliberandi spatium indultum iri. Nec vero longis erant persuasionibus onerandi, quos ad id perpetrandum, et sacramentum astrinxerat, et Maionis dudum inflammaverat odium, et lucri spes vehementius accendebat. Inter hec occasui solis iam succedente crepusculo, totam urbem subitis incertisque rumoribus videres attonitam civesque hinc inde turmatim dispersos incedere, et quidnam esset timoris quod urbem repente sic attonuerat, ab invicem sciscitari; alios autem obstipo quidem capite, sed arrectis auribus per plateas urbis conventicula facientes, varias super hoc dissonasque proferre sententias. Plurimorum tamen circa id versabatur opinio ut Maionis instinctu, regem ad archiepiscopum ea nocte venturum in ipsaque via crederent occidendum. At Matheus Bonellus, ubi videt militum sibi promptam audaciam non deesse, Maionem ab archiepiscopo satis commode detineri, noctem interim nichilominus oportune suas mundo tenebras iniecisse, primum in via Cooperta, ab eisdem archiepiscopi domibus ad palatium regis protensa, qua Maioni fuga sperari poterat, plerosque militum per congrua loca disponit; dehinc eam qua transiturus erat occulte premunit insidiis, ac sic ubi forte per venulas, ut vulgo dicitur, in vias alias lateraliter effluebat, easdem militibus suis provide distribuit observandas; turbe quoque que Maionem sequebatur quosdam suorum preceperat immisceri. Ipse cum paucis ad portam Sancte Agathes exeuntem prevenire disposuerat admiratum, eumque locum putabat oportunum insidiis, eo quod ibi via plurimum coartata, deinceps sese dispergebat in trivium et precedentis culpam angustie dilatatione prodiga redimebat. Itaque ubi iam admirato visum est re parum bene gesta discedere, iubet archiepiscopus fores diligentissime quam primum exierit obserari. Cum igitur episcopo Messanensi, qui eius lateri adherebat, colloquens, prope locum insidiarum in vie iam angustias incidisset, subito Matheus notarius eius familiaris et Adenolfus camerarius, vix sequentis turbe multitudinem transeuntes, ad eum perveniunt, eiusque auri immurmurant Matheum Bonellum cum plerisque militibus armatis visum esse in insidiis, ipsumque ab eodem, sicut audierant, debere interfici. Tunc Maio, stans ac subiti mali rumore turbatus, Matheum Bonellum ad se precipit accersiri. At ille sentiens se vocari, suaque Maionem iam non latere consilia, prosilit ex insidiis, strictoque gladio, terribilis ei repente supervenit, "et ecce", inquit, "adsum, o proditor, pessundate nobilitatis ultor vel serus, ut nefandissimis sceleribus tuis modum imponam, unoque semel ictu in te tam admirati quam regis adulterum nomen abradam". At Maioni, cum nec orandi veniam indulgeretur spatium, nec in extremo tamen vite discrimine fatigatum defecit ingenium. Nam in alteram partem defluens, et sublati ensis ictum evasit, et ferientis violentiam in irritum transportavit. At eiusdem fortius redeuntis impetum evitare non potuit, acceptoque letali vulnere, ad terram corruit moribundus. Hii vero qui sequebantur eum, subito disparentes, qua quisque potuit aufugerunt. Matheus notarius vix inter noctis tenebras, graviter vulneratus, evasit. Matheus ergo Bonellus ciusque comites, ita re gesta, timentes Panormi diutius immorari, cum incertum haberent quo id factum animo rex erat accepturus, ipsa nocte Cacabum, quoddam eius oppidum, devenerunt. Tota vero civitas que prius ambiguis erat suspensa rumoribus, proditoris morte cognita, sic exilarata est ut tunc primum in Maionem plebis odium appareret. Nam alii cadaver in media via proiectum, pedibus conculcabant; alii barbe pilos protervius evellentes, eius faciem conspuebant. Nec vero deerant qui Maionem putarent adhuc vivere, tantique virum ingenii nunquam adeo consilii fuisse inopem, ut sic interfici potuisset; eum autem qui iacebat exanimis, aliquem fuisse ex militibus suis afferrent. Eadem nocte rex, insolitum e palatio vulgi tumultum audiens, mirabatur quid in urbe turbinis accidisset, vidensque Odonem magistrum stabuli, qui ob id ipsum nunciandum ad palatium accedebat, rem ab eo totam edidicit, indignatusque est plurimum tam audacter id, iniussu suo, quempiam presumpsisse. Nam, etsi contra regiam maiestatem admiratum [aliquid m]achinari const[aret], ad [se tamen] primo referri debuisse, sibique reservari vindictam. At regina mortem Maionis multo molestius nec adeo patienter audivit, et in Matheum Bonellum eiusque socios maiori quidem impetu indignationis exarsit. Interim ergo, ex mandato regio, delecti sunt qui civitatem tota nocte pervigiles circuirent, ne forte ex ea occasione inter cives seditionis aut discordie quidpiam oriretur. Plerique etiam domus admirati custodie deputati; propinquorum enim et affinium eius domos, quia facile plebi inhiberi non poterat, permissum erat licite depredari.